Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 14

Sequitur Symbolum, quod post Synodorum Ephesinae et Chalcedonensis decreta, ne aliud componeretur, in Ecclesiae Orientalis usum liturgicum transiit, quod multo serius in Occidente factum est.

96

47 Πιστεύομεν εἰς ἕνα Θεὸν πατέρα παντοκράτορα ποιητὴν οὐρανοῦ καὶ γῆς, ὁρατῶν τε πάντων καὶ ἀοράτων. Καὶ εἰς ἕνα κύριον Ἰησοῦν Χριςτὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν μονογενῆ, τὸν ἐκ τοῦ πατρὸς γεννηθέντα πρὸ πάντων τῶν αἰώνων, φῶς ἐκ φωτὸς, Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ, γεννηθέντα οὐ ποιηθέντα, ὁμοούσιον τῷ πατρὶ, δὲ οὐ τὰ πάντα ἐγένετο. Τὸν δὲ ἦμᾶς τοὺς ἀνθρώπους καὶ διὰ τὴν ἦμετέραν σωτηρίαν κατελθόντα ἐκ τῶν οὐρανῶν καὶ σαρκωθέντα ἐκ πνεύματος ἀγίου καὶ Μαρίας τῆς παρθένου, καὶ ἐνανθρωπήσαντα· σταυρωθέντα τε ὑπὲρ ἦμῶν ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου, καὶ παθόντα, καὶ ταφέντα, καὶ ἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἦμέρα κατὰ τὰς γραφάς· καὶ ἀνελθόντα εἰς τοὺς οὐρανοὺς, καὶ καθεςόμενον ἐκ δεξιῶν τοῦ πατρὸς, καὶ πάλιν ἐρχόμενον μετὰ δόξης κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς· οὐ τῆς βασιλείας οὐκ ἔσται τέλος. Καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἄγιον, τὸ κύριον, τὸ ζωοποιὸν, τὸ ἐκ τοῦ πατρὸς ἐκπορευόμενον, τὸ σὺν πατρὶ καὶ υἱῷ συμπροσκυνούμενον, καὶ συνδοξαζόμενον, τὸ λαλῆσαν διὰ τῶν προφητῶν. Εἰς μίαν ἀγίαν, καὶ ἀποστολικὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν. Ομολογοῦμεν ἕν βάπτισμα εἰς ἄφεσιν ἀμαρτιῶν. Προςδοκῶμεν ἀνάστασιν νεκρῶν, καὶ ζωὴν τοῦ μέλλοντος αἰῶνος. Αμήν.

48 1) Additamentum „Filioque“ in Hispania primum factum est, ut ex conciliis Galiciae 447, Toletano III, 589, Toletano IV, 633, Toletano VIII, XII, XIII, XV, patet. Hinc in Galliam, deinde in Germaniam mos iste transiit, ut patet ex liturgia Gallicana Monei, saeculi V. incuntis, synodo Forojuliensi 791, Francofurtensi 794, Aquisgranensi 809, quae a Leone III. petiit, ut ab Ecclesia Romana reciperetur. Id tamen Leo, non quod dogma rejiceret, sed quod aliquid traditae formae addere religioni duceret, recusavit. Postmodum vero, cum S. Henricus a Benedicto VIII. ut symbolum Romae inter missarum solemnia decantaretur, impetravit, et additamentum receptum est. Quod denique in synodis oecumenicis, Lugdunensi II. et Florentina, a Latinis simul et Graecis admissum est.

VIII. Conciliorum Hipponensis et Carthaginensis III. a. 397. canon de Scripturis saeris.

49 Can. 47. vel. 36. Item placuit, ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesus Nave, Ju-