Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 293

gravium damnorum, quae inde facile consecutura fore praevidere debuerant, reos coram Deo aeterno judice constituerent . . . Nos autem, ne in tam gravi animarum discrimine ulla ex parte Apostolico nostro ministerio deesse videamur, neve mentem hac super re nostram apud vos obscuram et ambiguam esse sinamus: notum vobis esse volumus, memoratam superius praxim penitus reprobandam esse, eamdemque a nobis per praesentes nostras in forma Brevis litteras reprobari atque damnari tamquam scandalosam et perniciosam, ac tam famae proximorum quam ipsi etiam sacramento injuriosam, tendentemque ad sacrosancti sigilli sacramentalis violationem atque ab ejusdem Poenitentiae sacramenti tantopere proficuo et necessario usu fideles abalienantem.

CV. Benedicti XIV. Declaratio cum instructione super dubiis respicientibus matrimonia in Hollandia contracta 4. Nov. 1741.

Matrimonia, quae in locis foederatorum Ordinum do- minio in Belgio subjectis iniri solent sive inter haereticos ex utraque parte, sive inter haereticum ex una parte virum et catholicam foeminam ex alia, aut viceversa, non servata forma a sacro Tridentino concilio praescripta, utrum valida habenda sint necne, diu multumque disceptatum est, animis hominum ac sententiis in diversa distractis; id quod satis uberem anxietatis ac periculorum sementem per multos annos subministravit: quum praesertim episcopi, parochi atque illarum regionum missionarii nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta Sancta Sede auderent statuere ac declarare . . .

1. Sanctissimus D. N., spatio aliquo temporis ad rem secum expendendam accepto, hanc nuper declarationem et instructionem exarari praecepit, qua, veluti certa regula ac norma, omnes Belgii antistites, parochi, earumque regionum missionarii, et vicarii apostolici deinceps in hujusmodi negotiis uti debeant.

2. Primo scilicet, quod attinet ad matrimonia ab haere- ticis inter se in locis foederatorum Ordinum dominio subjectis celebrata, non servata forma per Tridentinum praescripta, licet Sanctitas sua non ignoret, alias in casibus quibusdam particularibus et attentis tunc expositis circumstantiis sacram