Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 294
Congregationem Concilii pro eorum invaliditate respondisse, aeque tamen compertum habens, nihil adhuc generatim et universe super ejusmodi matrimoniis fuisse ab Apostolica Sede definitum, et alioquin oportere omnino, ad consulendum universis fidelibus in iis locis degentibus et plura avertenda gravissima incommoda, quid generaliter de hisce matrimoniis sentiendum sit declarare; negotio mature perpenso, omnibusque rationum momentis hinc inde sedulo libratis, declaravit statuitque, matrimonia in dictis foederatis Belgii provinciis inter haereticos usque modo contracta, quaeque imposterum contrahentur, etiamsi forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse: adeoque si contingat, utrumque conjugem ad catholicae Ecclesiae sinum se recipere, eodem quo antea conjugali vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus consensus coram parocho catholico ab eis non renovetur: sin autem unus tantum ex conjugibus, sive masculus sive foemina, convertatur, neutrum posse, quamdiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire.
1826 3. Quod vero spectat ad ea conjugia, quae pariter in iisdem foederatis Belgii provinciis absque forma a Tridentino statuta contrahuntur a catholicis cum haereticis, sive catholicus vir haereticam foeminam in matrimonium ducat, sive catholica foemina haeretico viro nubat; dolens imprimis quam maxime Sanctitas sua, eos esse inter catholicos, qui insano amore turpiter dementati ab hisce detestabilibus connubiis, quae S. mater Ecclesia perpetuo damnavit atque interdixit, ex animo non abhorrent et prorsus sibi abstinendum non ducunt, laudansque magnopere zelum illorum antistitum, qui severioribus propositis spiritualibus poenis catholicos coercere student, ne sacrilego hoc vinculo sese haereticis conjungant: episcopos omnes, vicarios apostolicos, parochos, missionarios, et alios quoscumque Dei et Ecclesiae fideles ministros, in iis partibus degentes, serio graviterque hortatur et monet, ut catholicos utriusque sexus ab hujusmodi nuptiis in propriarum animarum perniciem ineundis quantum possint absterreant, easdemque nuptias omni meliori modo intervertere atque efficaciter impedire satagant. At si forte aliquod hujus generis matrimonium, Tridentini forma non servata,