Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 295
ihidem contractum jam sit, aut imposterum (quod Deus avertat) contrahi contingat; declarat Sanctitas sua, matrimonium hujusmodi, alio non concurrente canonico impedimento, validum habendum esse, et neutrum ex conjugibus, donec alter eorum supervixerit, nullatenus posse sub obtento dictae formae non servatae novum matrimonium inire: id vero debere sibi potissime in animam inducere conjugem catholicum, sive virum sive foeminam, ut pro gravissimo scelere quod admisit, poenitentiam agat, ac veniam a Deo precetur, coneturque pro viribus alterum conjugem a vera fide deerrantem ad gremium catholicae Ecclesiae pertrahere ejusque animam lucrari, quod porro ad veniam de patrato crimine impetrandam opportunissimum foret, sciens de caetero, ut mox dictum est, se istius matrimonii vinculo perpetuo ligatum iri.
4. Ad haec declarat Sanctitas sua, ut quidquid hactenus sanctum dictumque est de matrimoniis sive ab haereticis inter se, sive inter catholicos et haereticos initis in locis foederatorum Ordinum dominio in Belgio subjectis, sanctum dictumque intelligatur etiam de similibus matrimoniis extra fines dominii eorumdem foederatorum Ordinum contractis ab iis, qui addicti sunt legionibus seu militaribus copiis, quae ab iisdem foederatis Ordinibus transmitti solent ad custodiendas muniendasque arces conterminas vulgo dictas di Barriera: ita quidem, ut matrimonia ibi praeter Tridentini formam sive inter haereticos utrimque, sive inter catholicos et haereticos inita valorem suum obtineant, dummodo uterque conjux ad easdem copias sive legiones pertineat: et hanc declarationem vult Sanctitas sua complecti etiam civitatem Mosae Trajectensis, a republica foederatorum Ordinum, quamvis non jure dominii sed tantum oppignorationis, ut aiunt, nomine possessam.
5. Tandem circa conjugia, quae contrahuntur vel in regionibus principum catholicorum ab iis, qui in provinciis foederatis domicilium habent, vel in foederatis provinciis ab habentibus domicilium in regionibus catholicorum principum, nihil Sanctitas sua de novo decernendum aut declarandum esse duxit, volens, ut de iis juxta canonica juris communis principia probatasque in similibus casibus alias editas a sacra Congregatione Concilii resolutiones, ubi disputatio contingat,