Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 296
decidatur, et ita declaravit statuitque ac ab omnibus in posterum servari praecepit.
CVI. Benedicti XIV. epistola encyclica „Magnae nobis“ 29. Jun. 1748. ad Poloniae episcopos de concessione et executione dispensationum apostolicarum super impedimentis matrimonii circa matrimonia mixta.
1329 Magnae Nobis admirationis nec minoris doloris causa fuit, quod ex fideli dignorum relatione certisque gravium virorum litteris accepimus, falsam quamdam in isto Poloniae regno opinionem et famam invaluisse; quod scilicet ab hac Apostolica Sede, cui Nos licet immeriti divina ordinatione praesidemus, aliquae dispensationes matrimoniales concessae et missae fuerint et hactenus concedi et mitti soleant, quibus sublata sint impedimenta canonica matrimonio legitime aut valide ineundo obsistentia, licet contrahentium alter vel etiam uterque haereticam sectam aperte profiteatur. Quod quum nonnisi per injuriam et intolerabilem calumniam excogitatum sit atque disseminatum, apostolici Ministerii Nostri officio deesse Nos arbitraremur, nisi vobis, venerabiles Fratres, atque omnibus, ad quos hae litterae Nostrae perventurae sunt, testatum ac manifestum redderemus, quae sit in hoc rerum genere perpetua Apostolicae hujus Sedis agendi regula et constans consuetudo; simulque vos omnes et singulos per istud Poloniae regnum, sua semper fide et religione commendatum, ordinarios Praesules constitutos enixe admoneremus et per misericordiam Dei obsecraremus, ut litteras dispensationum matrimonialium, quae pro ipsius regni incolis ab hac Sede et Curia mittuntur, et ipsi attente legatis atque expendatis, et a vestris quoque vicariis et officialibus accuratissime considerari jubeatis. Nos enim pro certo habemus idque mox planum facturi sumus, si quid usquam in hac parte peccatum est, non id factum esse Apostolicae Sedis ejusque officialium culpa; verum aut Ordinariis locorum aut eorum ministris, qui transmissas dispensationum litteras nec legere nec satis pensare curarunt, omnino tribuendum esse.
1330 Neque vero necesse habemus ea omnia in medium proferre, quibus luculenter demonstrari posset antiquitas ejus