Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 297
disciplinae, qua semper Apostolica Sedes catholicorum cum haereticis conjugia reprobavit. Sed aliqua dumtaxat afferre sat erit, quibus ostendamus, eamdem disciplinam ac regulam ad nostra usque tempora constanter servatam apud Nos et Apostolicam Sedem non minus vigere et religiose custodiri. Hoc est, quod de se ipso suisque temporibus testatus est felicis recordationis praedecessor Noster Urbanus Papa VIII. in suis litteris apostolicis datis die 30. mensis Decembris anni 1624, quae leguntur apud Cardinalem Albitium in libro cui titulus: de inconstantia in fide, c. 37. n. 127., ubi ita scribit: „Licet probe teneamus catholicorum cum haereticis matrimonia omnino fugienda esse, et, quantum in Nobis est, a catholica Ecclesia procul arcere intendamus“. Nec minus aperte sententiam suam declaravit piae memoriae praedecessor pariter Noster Clemens Papa XI. in litteris die 25. Junii anni 1706. datis, et editis in collectione ipsius Brevium et epistolarum Romae vulgata anno 1726., ubi pag. 321. sic legitur: „Majoris momenti esse existimamus, Ecclesiae Dei Apostolicae Sedis, praedecessorum Nostrorum et sacrorum canonum, a catholicorum cum haereticis conjugio abhorrentium, regulas, nisi id totius christianae reipublicae bonum exposcat, non transgredi“, et in aliis litteris datis die 23. Julii anni 1707., in eadem collectione relatis pag. 391: „Ecclesia siquidem ab hujusmodi conjugiis, quae plurimum deformitatis, nec parum spiritualis periculi prae se ferunt, abhorret“. Sed et Nostrum hac de re judicium satis patere arbitramur ex decretali rescripto auctoritate Nostra edito die 4. Novembris anni 1741., et impresso tomo I. bullarii Nostri, num. XXXIV. § 3., cujus verba sunt quae sequuntur: „Dolens imprimis . . . impedire satagant“ (ut supra N. CV.), et quae paulo post subjecta sunt, ubi de jam contracto catholicae partis cum altera haeretica connubio haec habentur: „Id vero . . . ligatum iri“ (ut supra) 1).
His autem veluti fundamentalibus Apostolicae Sedis 1331 regulis ejusdem agendi ratio constanti usu recepta apprime respondet. Nam quoties ipsam adiri contingit, sive pro obtinenda simplici facultate contrahendi matrimonium inter personas, quarum altera haeresim profitetur, sive praeterea pro obtinenda simul dispensatione super aliquo gradu aliove canonico impedimento quod inter contrahentes intercedat: