Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 298
neque licentia neque dispensatio conceditur, nisi hac expressa lege seu conditione adjecta, nimirum: abjurata prius haeresi. Quin etiam recolendae memoriae praedecessor Noster Innocentius Papa X. ulterius progrediens jussit et cavit, ne dispensationes hujusmodi omnino concederentur, nisi per authentica documenta prius doctum esset, haereticam labem a contrahente heterodoxo ejuratam fuisse: quod testatum reliquit laudatus Cardinalis Albitius, Congregationis universalis Inquisitionis tunc temporis assessor, in supracitato tractatu de inconstantia in fide, cap. 18. num. 44. Praefatus vero praedecessor Clemens XI. in Congregatione S. Officii coram se habita die 16. Junii anni 1710. mandavit inhiberi per litteras archiepiscopo Mechliniensi, ne ullas omnino licentias aut dispensationes impertiretur pro matrimoniis inter contrahentem catholicum et alterum haereticum celebrandis, nisi abjuratio haeresis reipsa praecessisset: theologos autem, qui contra hujusmodi praxim opinati fuerant, acriter admonendos decrevit; quemadmodum memoriae prodidit bonae memoriae Vincentius hujus R. S. E. Cardinalis Petra nuncupatus in suo commentario ad constitutionem XII. Joannis XXII., ipsius operis tom. 4. pag. 76, num. 14.
1332 Quod si nonnulla inveniantur exempla Romanorum Pontificum, qui aut licentiam contrahendi matrimonium aut etiam dispensationem super impedimento aliquo concesserunt, non adjecta conditione de abjuranda prius haeresi, rarissimas primum omnium dicimus hujusmodi concessiones fuisse, et quidem plerasque earum pro matrimoniis inter supremos principes contrahendis, nec nisi gravissima urgente causa eaque ad publicum bonum pertinente, factas fuisse; insuper adjectas semper fuisse opportunas cautelas, tum ne conjux catholicus ab haeretico perverti posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum; tum etiam ut proles utriusque sexus ex eo matrimonio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur . Deinde vero facile est agnoscere, in istiusmodi concessionum genere nullum errandi locum executoribus suppetere, nisi ipsi aliqua in re scienter et data opera officio deesse velint. Denique ex hactenus dictis aperte constat, in omnibus casibus, quibus facultates aut dispensationes ab Apostolica Sede petantur pro matrimoniis a catholico viro aut nulliere cum haeretica foe-