Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 299

mina aut viro contrahendis, eamdem Apostolicam Sedem, ut supra diximus, hujusmodi matrimonia, nisi haeresis abjuratio praecedat, et semper improbasse ac damnasse et nunc quoque abominari ac detestari.

1) Addendae sunt Synodi Laodicena, Illiberitana, Carthaginensis III., Agathensis, Arelatensis, Tolosana (694), Chalcedonensis (can. 14.), Warmiensis (1575), Antverpiensis (1576), Ebroicensis (1576), Lexoviensis (1580), Burdigalensis (1583), Turonensis (1583), Bituricensis (1584), Cameracensis (1586), Tolosana (1590), Narbouensis et Constantiensis (1609), Warmiensis et Augustana (1610), Buscoducensis (1612), Leodiensis (1618), Burdigalensis (1624), Antverpiensis (1643), Gratianopolitana (1690), Coloniensis (1651), Paderbornensis (1658), Culmensis et Posoniensis (1745), Sedunensis (1626), Audomarensis (1640), Warmiensis (1726). Porro Pontifices: Leo M., Bonifacis V., Stephanus IV., Nicolaus I., (Resp. ad Consult. Bulgar. n. 22), Bonifacius VIII. (VI. Decret. l. 5. c. 24), Clemens X. ep. d. 20. Aug. 1628.

2) Adde Clem. XI. epist. 23. Febr. 1706. ad episcopum Agennensem et 23. Jul. 1707. et 22. Sept. 1708. ad principem Bipontinum, 25. Jan. 1706. ad episcopum Herbipolen.

3) Ita factum a Clemente VIII. cum Catharina sorore Henrici IV. Franciae regis, ab Urbano VIII. cum Henrica Maria principissa Gallica et in revalidando matrimonio Wolfgangi Neoburgi ducis 8. Mart. 1633.

CVII. Benedicti XIV. decretum, de baptismo infantium Judaeorum in epistola d. 28. Febr. 1747: „Postremo mense“ ad Vicesgerentem in urbe.

3. Primo expendetur, utrum invitis parentibus ac reluctan- 1335 tibus Hebraei infantes baptizari licite possint. Secundo, si hoc nefas esse duxerimus, an casus unquam contingat aliquis, in quo id fieri non modo possit, sed etiam liceat planeque deceat. Tertio, baptismum Hebraeis infantibus tunc impertitum cum fas non sit, ratumne an vero irritum haberi debeat. Quarto, quid sit faciendum, quum infantes Hebraei afferuntur, ut baptizentur, aut compertum sit, eos jam fuisse sacro baptismate initiatos: demum, quomodo probari possit, eosdem aquis salutaribus jam lustratos fuisse.

4. De primo primae partis capite si sermo sit, utrum nempe 1334 dissentientibus parentibus Hebraei infantes baptizari possint, aperte asserimus, hoc jam a S. Thoma tribus in locis definitum fuisse, nempe in Quodlibet. 2. art. 7.; in 2. 2. qu. 10. art. 12, ubi ad examen revocans quaestionem in Quodlibetis propositam: Utrum pueri Judaeorum et aliorum infidelium sint invitis parentibus baptizandi, ita respondet: „Respondeo di-