Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 300
cendum, quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda etc. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit, quod Judaeorum filii invitis parentibus baptizarentur . . . “ atque ita ait in 3. part. qu. 68. art. 10. . . Praevaluit in tribunalibus S. Thomae sententia . . . atque inter theologos canonumque peritos vulgatior est 1).
1335 7. Hoc igitur posito, quod nefas sit Hebraeorum infantes, reluctante parentum arbitrio, baptizare, nunc juxta ordinem initio propositum descendere jam oportet ad alteram partem: an videlicet contingere unquam possit occasio aliqua, in qua id liceat et conveniat . . . Cum id eveniat, ut ab aliquo christiano Hebraeorum puer morti proximus reperiatur, rem opinor laudabilem Deoque gratam is certe efficiet, qui salutem puero aqua lustrali praebeat immortalem . . . 9. Si item eveniret, ut puer aliquis Hebraeus projectus esset atque a parentibus derelictus, communis omnium sententia est pluribus quoque confirmata judiciis, eum baptizari oportere, reclamantibus etiam repetentibusque parentibus . . .
1336 14. Postquam casus magis obvios exposuimus, in quibus nostra haec regula prohibet, Hebraeorum infantes invitis parentibus baptizari, aliquas insuper declarationes addimus ad hanc regulam pertinentes, quarum haec prima est: si parentes desint, infantes vero alicujus Hebraei tutelae commissi fuerint, eos sine tutoris assensu licite baptizari nullo modo posse, cum omnis parentum potestas ad tutores pervenerit . . .
1337 15. Secunda est, si pater christianae militiae nomen daret juberetque, infantem filium baptizari; eum quidem vel matre Hebraea dissentiente baptizandum esse, cum filius non sub matris, sed sub patris potestate sit habendus 2) . . .
1338 16. Tertia est: quamvis mater filios sui juris non habeat, tamen ad Christi fidem si accedat et infantem offerat baptizandum, tametsi pater Hebraeus reclamet, eum nihilominus aqua baptismatis abluendum esse . . .
1339 17. Quarta est, quod si pro certo habeatur, parentum voluntatem esse infantium baptismati necessariam, quoniam sub appellatione parentum locum quoque habet paternus avus: . . . hinc necessario sequitur, ut, si avus paternus catholicam fidem amplexus sit ac nepotem ferat ad sacri lavacri fontem, quamvis mortuo jam patre mater Hebraea repugnet, tamen infans sit absque dubio baptizandus 3) . . .