Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 301

18. Fictitia res non est, quod aliquando pater Hebraeus se 1340 velle catholicam religionem amplecti praedicet ac se ipsum filiosque infantes baptizandos offerat, postmodum vero sui se consilii poeniteat abnuatque filium baptizari. Id Mantuae evenit . . . Res ad examen deducta est in Congregatione S. Officii, ac Pontifex die 24. a. 1699. statuit ea fieri, quae sequuntur: „Sanctissimus auditis votis Eminentissimorum decrevit, quod duo filii infantes, alter scilicet triennis, alter quinquennis baptizentur. Alii, nempe filius octo annorum et filia duodecim, collocentur in domo Catechumenorum, si ea Mantuae adsit, sin minus apud piam honestamque personam ad effectum explorandi ipsorum voluntatem eosque instruendi“ . . .

19. Sunt quoque aliqui infideles suos infantes Christianis 1341 offere soliti, ut aquis salubribus abluantur, non tamen Christi ut stipendia mereantur, neque ut originalis culpa eorum ex anima deleatur: sed id faciunt indigna quadam superstitione ducti, quod nempe baptisimi beneficio existimant eosdem a malignis spiritibus, a foetore aut morbo aliquo liberandos . . . 21. Infideles aliqui, cum hoc sibi in animum induxissent, baptismi gratia infantes suos a morbis daemonumque vexationibus liberatum iri, eo dementiae adducti sunt, ut mortem quoque minitati sint catholicis sacerdotibus . . . Huic sententiae refragatur Congregatio Sancti Officii coram Pontifice habita d. 6. Sept. 1625: „Sacra Congregatio universalis Inquisitionis habita coram Sanctissimo, relatis litteris episcopi Antibarensis, in quibus supplicabat pro resolutione infrascripti dubii: An, cum sacerdotes coguntur a Turcis, ut baptizent eorum filios, non ut christianos efficiant, sed pro corporali salute, ut liberentur a foetore, comitiali morbo, maleficiorum periculo et lupis, an in tali casu possint saltem ficte eos baptizare, adhibita baptismi materia sine debita forma? Respondit negative, quia baptismus est janua sacramentorum ac protestatio fidei, nec ullo modo fingi potest“.

28. Nihil aliud restat, ut primae parti finis imponatur, quam 1342 exponere, quid sit faciendum, cum infantes Hebraei aut baptizandi offerantur, aut compertum sit, eos jam fuisse sacro baptismate initiatos . . . Ad eos spectat hic sermo noster, qui baptismo, neque a parentibus neque ab aliis, qui jus in eos habent, offeruntur, sed ab aliquo nullam habente