Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 302

auctoritatem. De iis practerea agitur, quorum casus non comprehenduntur sub ea dispositione, quae sinit baptismum conferri, etiamsi majorum consensus desit: hoc quidem in casu baptizari non debent, sed ad illos remitti, quorum in potestate ac fide sunt legitime constituti. Quod si jam sacramento initiati essent, aut detinendi sunt aut ab Hebraeis parentibus recuperandi tradendique Christi fidelibus, ut ab illis pie sancteque informentur; hic enim baptismi licet illiciti, tamen veri validique, effectus est.

Pontifex infra n. 32. aetatem legitimam, ad quam usque invitis parentibus Hebraei infantes baptizari non valeant, regulariter censeri completo septennio, statuit. Id etiam statuit Gregorius IX. cap. 1. de infantibus et languidis expositis Idem Benedictus XIV, in altera epistola „Probe te meminisse“ T. II. n. 54. idem defuncto patre de avia paterna christiana, reclamante etiam matre Hebraea et tutoribus, valere declaravit.

CVIII. Propositiones 5 de duello, damnatae a Benedicto XIV. Constitutione „Detestabilem“ etc. 10. Nov. 1752.

1. Vir militaris, qui, nisi offerat vel acceptet duellum, tamquam formidolosus, timidus, abjectus et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel promotionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et poena vacaret, sive offerat sive acceptet duellum. 2. Excusari possunt etiam honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt, pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam. 3. Non incurrit ecclesiasticas poenas ab Ecclesia contra duellantes latas dux vel officialis militiae, acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae et officii. 4. Licitum et, in statu hominis naturali, acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio earum jactura propulsari nequit. 5. Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatae, in qua nimirum vel negligentia vel malitia magistratus justitia aperte denegatur.

Damnatae ac prohibitae tamquam falsae, scandalosae ac perniciosae.