Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 303

CIX. Responsum S. Congregationis Concilii ad episcopum Rosnaviensem d. 20. Aug. 1780.

1. . . . Utrumne matrimonia non observata lege Triden- 1348 tina coram ministro haeretico in Hungaria, ab haereticis quidem inter se saepe, ubi autem alterulra contrahentium pars est catholica, nonnunquam, inita ac celebrata, pro virtute decreti Tridentini sint nulla et irrita: vel vero provisio recolendae memoriae Benedicti pp. XIV., ad Belgium atque alias ejus provincias data, sit ad matrimonia quoque praedicto modo inita et ineunda per Hungariam extendenda? Noveris igitur, non unam eamdemque utrorumque habendam esse rationem. Quamquam enim commendata provisio, donec per S. Sedem Apostolicam aliter declaratum non fuerit, tanquam pro non extensa ad Hungariam ab omnibus censenda sit: priora tamen, nempe haereticorum inter se coram ministro haeretico inita, ita a te oportet dissimulari, ut super eorundem validitate seu invaliditate ab omni prorsus abstineas nedum ferendo judicio, verum etiam promovenda disputatione, ex qua non tam utilitatis fructus, quam offensionis et periculi metus in catholicae religionis perniciem foret expectandus. Posteriora autem, scilicet catholicorum cum haereticis, quae 1349 Apostolica Sedes prout ex eodem, quem laudas, felicis recordationis Benedicto XIV. plane didiceris, in aliquibus locis, cum ea impedire non valeat, tolerat quidem et ecclesiastica quadam prudentia, commiseratione et mansuetudine, ne majora enascantur mala, dissimulat: et quamvis matrimonia mixta coram parocho catholico, absque alio dirimente impedimento, celebrata valida dignoscantur: prudentiam tamen tuam non latet, ab hujusmodi nuptiis velut catholico homine prorsus indignis semper Ecclesiam abhorruisse, nec quidquam intentatum reliquisse, quo fideles suos ab eis ineundis omni ope deterreret, proptereaque si quibusdam in regionibus propter locorum et temporum difficultatem ea tolerari contingat, id quidem ad eam referendum est aequanimitatem, quae nullo pacto approbationis vel consensus cujuspiam loco habenda sit, sed merae patientiae, quam ad graviora vitanda mala offert necessitas, non voluntas.

2. Verum enimvero, inquis, quia haeretici in Hungaria 1350 matrimonia inter se etiam in gradibus prohibitis contraherent