Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 304

vigore solius regiae concessionis, jure merito mihi quaeri posse videtur: quidnam de hujusmodi matrimoniorum valore sit pronunciandum? At nisi Ecclesiae, cujus auctoritate introducta sunt, legitima impedimentorum dispensatio intercesserit invalida esse in eadem Benedicti XIV. declaratione satis aperte decernitur. Statuit enim, ut vel in ipsis Foederati Belgii provinciis matrimonia inter haereticos, etiamsi forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis observata pro validis habeantur, dummodo aliud non obstet canonicum impedimentum, qua exceptione manifeste ostendit, si quod aliud subsit canonicum impedimentum, quale est, quod ex gradibus prohibitis enascitur, hujusmodi matrimonia non valere.

1351 3. Quaeris insuper: possitne parochus catholicus ejusmodi matrimoniis, illis scilicet, quae ab haereticis inter se contrahuntur, aut assistere aut saltem, ut coram ministro (nempe haeretico) contrahantur, assensum suum praebere? Quoad assistentiam porro jam teneas, omnino non licere. De consensu autem nonnulla supersunt exquirenda, de quibus plenior a te relatio desideratur.

1352 4. Sed tu pergis adhuc, quid si conjugum ejusmodi uterque haeresim ejuret et fidem orthodoxam amplectatur, debetne dispensationem ab episcopo suo accipere et ad redintegrandum matrimonium stringi? Aut si plane nolit, imo separari cupiat, ad alia vota liber pronunciari? Ad haec cum juxta responsionem ad II. dubium, de quo agitur, jam plane sequitur, ut, si in illo per conversionem permanere voluerint, ab eisdem dispensatio petenda sit et ab episcopo concedenda, si necessaria gaudeat facultate, novoque consensu in facie Ecclesiae pristinum conjugium esse redintegrandum; quodsi ab eo resilire obfirmate velint atque ad alias nuptias convolare, in irritum cessis adhortationibus tuis, quas adhibere non praetermittes ad illam redintegrationem suadendam, tum impediri non poterunt, quominus jure suo et libertate utantur.

1353 5. Quaeris tandem: quid si unus tantum hujusmodi conjugum convertatur, altero in haeresi permanente, cum his dispensatio dari nequeat, quid, inquam, debetne a vinculo immunis decerni et proinde ad alias nuptias liber declarari? Recte intellexisti, dispensationem, altero tantum converso, altero in haeresi permanente, a te dari non posse;