Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 305

proinde ubi casus hujusmodi contigerit, recurras oportet ad hanc S. Sedem, quae pro judicio suo et auctoritate statuet, quid facto opus sit, attentisque circumstantiis, Deo inspirante, modum praefiniet, quo tuto te geras, ut gregi tuo opportune in Domino providere valeas.

CX. Rescriptum Pii VI. ad Cardinalem archiepiscopum Mechliniensem episcoposque Belgii d. 13. Jul. 1782. de matrimoniis mixtis.

Ante omnia quidem manifestare tibi debemus, quantam 1854 haec pastoralis tui zeli, uti et confratrum tuorum episcoporum nova argumenta, necnon constans eorum in adhaerendo regulis doctrinae Ecclesiae studium nobis afferant aedificationem, et quantum quoque premant animum nostrum iteratae, quibus ipsos cernimus involutos, angustiae. Attamen non ideo recedendum nobis est ab uniformi praedecessorum nostrorum sententia et ab ecclesiastica disciplina, quae non probant matrimonia inter partes utrimque haereticas vel inter catholicam unam et haereticam alteram, idque multo minus casu, quo dispensatione in aliquo gradu opus sit . . . . Ab hoc systemate, quod fundatur in periculo perversionis partis catholicae . . . . nescimus nos recedere, quoniam non debemus. Quamvis tamen nequaquam velimus tibi et coepiscopis tuis vel in minimo adaugere angustias, neque criticas istas sequelas, quas credunt merito a se timeri, super illos attrahere; et ideo quantum ad id, quod punctum spectat simplicis permissionis seu veniae dandae, dicemus idem, quod in responsoriis suis de 12. Sept. 1750. episcopo Wratislaviensi dixit praenominatus Benedictus XIV. scilicet: „non posse se positivo actu approbare, ut dispensationes concedantur inter haereticos, vel ipsos inter et catholicos, sed tamen se posse hoc dissimulare“ additque: „scientia haec nostra et tolerantia sufficere debet ad tuam assecurandam conscientiam, quandoquidem in materia, de qua agitur, non occurrat oppositio cum jure divino aut naturali, sed tantummodo cum jure ecclesiastico. Quod autem nunc facimus, attestamur tibi ad pedes crucifixi, id unice nos facere, ut sanctae religioni nostrae majora damna evitentur“ ac demum concludendo monet, eum teneri omni modo adlaborare, ne malum hoc dilatetur.