Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 306

..... Ex verbis epistolae Benedicti XIV. supracitatis intellexeris certe, sermonem esse de dispensationibus, quae locum habent non minus, dum agitur de matrimoniis simplicibus inter partem catholicam et haereticam, quam de gradibus parentelae, in quibus sibi invicem conjuncti forent contrahentes. Et reipsa casus ille, de quo Pontifex a. 1750. interloquebatur cum episcopo Wratislaviensi, concernebat dispensationes in gradibus, circa quos mentem suam, prout retulimus, exposuit in terminis merae tolerantiae, ex iis, quae praevie sibi nota erant, consequentis. Sed hoc ipsum est, quod nos facere non possumus, quoniam in hypothesi tunc existente praxis dispensandi in gradibus pro matrimoniis mixtis inveterata erat in isto loco; cui se opponit regula, in aliis casibus magis recentibus per praedecessores nostros et per nos ipsos adoptata; scilicet cum dispensatio gratia sit, reservatur haec fidelibus sub Ecclesiae obedientia viventibus; unde ad haereticos non debet extendi, qui non agnoscendo ejusdem auctoritatem per hoc se reddunt similis indulgentiae indignos: vel ad summum poterit dispensatio in gradibus ab episcopis concedi in aliquo particulari casu, qui non sit strictior illis, qui in formula comprehenduntur, et in quo concurrat causa urgens et publica, non autem privatum aliquod commodum vel effrenis animi contrahentium impetus . . . .

1855 Transeundo nunc ad aliud punctum de imperata parochorum assistentia in matrimoniis mixtis, dicimus, quod si praemissa supra nominata admonitione ad avocandam partem catholicam ab illicito matrimonio, ipsa nihilominus in voluntate illud contrahendi persistat, et matrimonium infallibiliter secuturum praevideatur, poterit tunc parochus catholicus materialem suam exhibere praesentiam, sic tamen, ut sequentes observare teneatur cautelas: Primo, ut non assistat tali matrimonio in loco sacro, nec aliqua veste ritum sacrum praeferente indutus, neque recitabit super contrahentes preces aliquas ecclesiasticas, et nullo modo ipsis benedicet. 1856 Secundo, ut exigat et recipiat a contrahente haeretico declarationem in scriptis, qua cum juramento, praesentibus duobus testibus, qui debebunt et ipsi subscribere, obliget se ad permittendum comparti usum liberum religionis catholicae et ad educandum in eadem omnes liberos nascituros sine