Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 323

De peccatorum venialium confessione.

39. Declaratio Synodi de peccatorum venialium con- fessione, quam optare se ait non tantopere frequentari, ne nimium contemptibiles reddantur hujusmodi confessiones: temeraria, perniciosa, sanctorum ac piorum praxi a sacro Concilio Tridentino probatae contraria.

De indulgentiis.

40. Propositio asserens, indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud non esse, quam remissionem partis ejus poenitentiae, quae per canones statuta erant peccanti; quasi indulgentia, praeter nudam remissionem poenae canonicae, non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam: false, temeraria, Christi meritis injuriosa, dudum in art. 19. Lutheri damnata.

41. Item in eo, quod subditur, scholasticos suis sub- tilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam applicationis meritorum; quasi thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sint merita Christi et Sanctorum: false, temeraria, Christi et Sanctorum meritis injuriosa, dudum in art. 17. Lutheri damnata.

42. Item, in eo, quod superaddit, luctuosius adhuc esse, quod chimaerica isthaec applicatio transferri volita sit in defunctos: false, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices et in praxim et sensum universalis Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. 22. Lutheri.

43. In eo demum, quod impudentisse invehitur in ta- bellas indulgentiarum, altaria privilegiata, etc.; temeraria, piarum aurium offensiva, scandalosa, in summos Pontifices alque in praxim tota Ecclesia frequentatam contumeliosa.

De reservatione casuum.

44. Propositio Synodi asserens, reservationem casuum nunc temporis aliud non esse, quam improvidum ligamen