Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 324

pro inferioribus sacerdotibus, et sonum sensu vacuum pro poenitentibus assuetis non admodum curare hanc reservationem; falsa, temeraria, male sonans, perniciosa, Concilio Tridentino contraria, superioris hierarchiae potestatis laesiva.

1408 45. Item, de spe, quam ostendit fore, ut reformato rituali et ordine Poenitentiae nullum amplius locum habiturae sint hujusmodi reservationes; prout attenta generalitate verborum innuit, per reformationem ritualis et ordinis Poenitentiae factam ab episcopo vel synodo aboleri posse casus, quos Tridentina synodus (sess. 14. c. 7.) declarat Pontifices maximos potuisse pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita peculiari suo judicio reservare: propositio falsa, temeraria, Concilio Tridentino et summorum Pontificum auctoritati derogans et injuriosa.

De Censuris.

1409 46. Propositio asserens, effectum excommunicationis exteriorem dumtaxat esse, quia tantummodo natura suz excludit ab exteriore communicatione Ecclesiae; quasi excommunicatio non sit poena spiritualis, ligans in coelo, animas obligans; (ex S. August. epist. 250. Auxilio Episcope; Tract. 50. in Jo. num. 12.): falsa, perniciosa, in art. 23. Lutheri damnata, ad minus erronea.

1410 47. Item, quae tradit, necessarium esse juxta leges naturales et divinas, ut sive ad excommunicationem sive ad suspensionem praecedere debeat examen personale; atque adeo sententias dictas ipso facto non aliam vim habere, nisi seriae comminationis sine ullo actuali effectu: falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae potestati injuriosa, erronea.

1411 48. Item, quae pronuntiat, inutilem ac vanam esse formulam nonnullis abhinc saeculis inductam absolvendi generaliter ab excommunicationibus, in quas fidelis incidere potuisset: falsa, temeraria, praxi Ecclesiae injuriosa.

1412 49. Item, quae damnat ut nullas et invalidas suspensiones ex informata conscientia: falsa, perniciosa, in Tridentinum injuriosa.

1413 50. Item, in eo, quod insinuat, soli episcopo fas non esse uti potestate, quam tamen ei defert Tridentinum (sess. 14, c. 1. de reform.), suspensionis ex informata conscientia