Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 325
legitime infligendae: jurisdictionis praelatorum Ecclesiae laesiva.
De Ordine.
51. Doctrina Synodi, quae perhibet, in promovendis 1414 ad Ordines hanc de more et instituto veteris disciplinae rationem servari consuevisse, ut si quis clericorum distinguebatur sanctitate vitae, et dignus aestimabatur, qui ad Ordines sacros ascenderet, ille solitus erat promoveri ad diaconatum vel sacerdotium, etiamsi inferiores Ordines non suscepisset; neque tum talis ordinatio dicebatur per saltum, ut postea dictum est.
52. Item, quae innuit, non alium titulum ordinationum 1415 fuisse, quam deputationem ad aliquod speciale ministerium, qualis praescripta est in concilio Chalcedonensi; subjungens, quamdiu Ecclesia sese his principiis in delectu sacrorum ministrorum conformavit, ecclesiasticum ordinem floruisse; verum beatos illos dies transiisse, novaque principia subinde introducta, quibus corrupta fuit disciplina in delectu ministorum sanctuarii.
53. Item, quod inter haec ipsa corruptionis principia 1416 refert, quod recessum sit a vetere instituto, quo, ut ait, Ecclesia insistens Apostoli vestigiis neminem ad sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem: quatenus innuit, corruptam fuisse disciplinam per decreta et instituta:
1. Sive quibus ordinationes per saltum vetitae sunt; 2. Sive quibus pro ecclesiarum necessitate et commoditate probatae sunt ordinationes sine titulo specialis officii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum patrimonii, salva obedientia, qua sic ordinati ecclesiarum necessitatibus deservire debent iis obeundis officiis, quibus pro loco ac tempore ab episcopo admoti fuerint, quemadmodum ab apostolicis temporibus in primitiva Ecclesia fieri consuevit; 3. Sive quibus jure canonico facta est criminum distinctio, quae delinquentes reddunt irregulares; quasi per hanc distinctionem Ecclesia recesserit a spiritu Apostoli, non excludendo generaliter et indistincte ab ecclesiastico ministerio omnes quoscumque, qui baptismalem innocentiam non conservassent: doctrina singulis suis partibus falsa, teme-