Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 350
CXXIII. Damnatio et prohibitio operum Georgii Hermes per Breve Gregorii XVI. 26. Sept. 1835.
Damnantur hoc Brevi Introductionis in Theologiam Christiano-Catholicam pars 1. et 2., Monasterii 1819. et 1829., et Dogmatices pars 1., Monasterii 1834. Decreto S. Congr. Ind. d. 7. Jan. 1836. Summus Pontifex declarari mandavit, etiam partem 2. et 3. Dogmatices comprehendi decreto d. 26. Sept. 1835. Pius vero IX. d. 25. Jul. 1847. utrumque decretum confirmavit.
1486 Ad augendas, quibus diu noctuque premimur, angustias illud etiam calamitosissimum ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, veritate autem despecta, facilius possint per philosophiam seu per vanas eorum philosophicas commentationes et inanem fallaciam incautos seducere atque pervertere, hinc et populos decipere, fidentiusque inimicis palam saevientibus adjutrices porrigere manus. Quapropter, ut nobis impiae et insidiosae quorundam horum scriptorum molitiones innotuerunt, non distulimus per nostras encyclicas aliasque Apostolicas litteras callida eorum et prava denunciare consilia erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus divinam Ecclesiae constitutionem et ecclesiasticam disciplinam, imo et totum ipsum publicum ordinem funditus evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristissimo facto comprobatum est, eos deposito tandem simulationis velo, perduellionis vexillum contra quamcumque 1487 a Deo constitutam potestatem alte jam extulisse. Verum non haec sola subest gravissima lugendi causa. Praeter enim eos, qui omnium catholicorum scandalo se perduellibus devoverunt, ad amaritudinum nostrarum cumulum in theologicum etiam stadium prodeunt, qui novitatis cupidine et aestu semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, magistri existunt erroris, qui veritatis discipuli non fuerunt. Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis, docendi magisterium profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se jactant, sacratissimum adulterare dignoscuntur fidei depositum. Atque inter hujusmodi erroris magistros ex constanti et fere communi per