Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 351

Germaniam fama adnumeratur Georgius Hermes, utpote qui audacter a regio, quem universa traditio et SS. Patres in exponendis ac vindicandis fidei veritatibus tramite stravere, deflectens, quin et superbe contemnens et damnans, tenebrosam ad errorem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tanquam basi omnis theologicae inquisitionis et in principio, quod statuit, rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem . . .

Hos igitur libros tradi jussimus theologis Germanicae linguae peritissimis omni ex parte diligentissime perscrutandos . . . Tandem rem totam ex integro discutiendam et examinandam voluimus ad Venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinales in tota republica christiana Inquisitores Generales. Hi autem omni studio, prout rei gravitas postulabat, cuncta et singula expendentes, post maturam discussionem coram Nobis habitam dijudicarunt, evanescere auctorem in cogitationibus suis pluraque in dictis operibus contexere absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam fidei et credendorum regulam; circa sacram Scripturam, traditionem, revelationem et Ecclesiae magisterium; circa motiva credibilitatis; circa argumenta, queis existentia Dei adstrui confirmarique consuevit; circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, justitiam, libertatem, ejusdemque finem in operibus, quae a theologis vocantur ad extra; necnon circa gratiae necessitatem, ejusdemque ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum inflictionem; circa protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires; eosdemque libros tanquam continentes doctrinas et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in scepticismum et indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in catholicas scholas injuriosas, fidei divinae eversivas, haeresim sapientes ac alias ab Ecclesia damnatas, prohibendos et damnandos esse censuerunt.

Nos itaque auditis praefatorum Cardinalium suffragiis et omnibus plene perpensis, de eorum consilio ac etiam motu proprio, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praedictos libros, ubicunque et quocunque idiomate, seu quavis editione aut versione hucusque impressos, aut in posterum, quod absit, imprimendos, tenore praesentium damnamus et reproba-