Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 431

litterae docent, ut vobis certe non latet: haec autem eadem virtutes Dei sunt; ac proinde si factus est Filius, fuit ergo aliquando, cum haec non essent. Igitur tempus fuit, cum sine his esset Deus, quod perabsurdum est. Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos, quibus utique explorata sunt quae absurda sequuntur ex illorum sententia, qui Filium factum esse contendunt, ad quae sane non attendisse mihi videntur hujus opinionis duces, atque idcirco a veritate prorsus aberrasse, qui sci. contra mentem divinae et propheticae Scripturae haec verba explicant: „Dominus creavit me in principium viarum suarum“. Nec enim, ut scitis, una est significatio verbi „creavit“. Nam hoc in loco „creavit“ idem est ac praefecit operibus ab ipso factis, factis, inquam per ipsum Filium. Hoc autem verbum „creavit“ hic intelligendum non est pro „fecit“: siquidem facere et creare inter se differunt. Hinc Moyses in magno Deuteronomii carmine ait: „Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit te et creavit te?“ Sic etiam illos recte quis possit arguere: O praecipites temerariique homines! Ergone facta res est primogenitus omnis creaturae, qui ex utero ante luciferum genitus est, qui ut Sapientia dicit: „ante omnes colles me gignit“. Denique Scripturae divinae multis in locis genitum eum dicunt, nusquam vero factum: ex quibus aperte convincuntur falsa de Dominica generatione opinari, hi qui divinam ejus atque inexplicabilem generationem factionem audent dicere. Itaque admirabilis divinaque unitas in tres divinitates non est separanda, neque factionis vocabulo dignitas summaque Domini magnitudo est diminuenda; sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum ejus Filium, et in Spiritum sanctum, ac Verbum Deo universorum esse unitum. „Ego“ enim inquit, „et Pater unum sumus,“ et: „Ego in Patre et Pater in me est.“ Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur.

CLIV. Bonifacii VIII. bulla: „Unam sanctam“.

Unam sanctam ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam 1785 urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est, nec remissio peccatorum, sponso in canticis proclamante:

468