Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 432
„Una est columba mea, perfecta mea. Una est matri suae, electa genitrici suae;“ quae unum corpus mysticum repraesentat. cuius caput Christus, Christi vero Deus. In qua unus
1786 Dominus, una fides, unum baptisma. Una nempe fuit diluvitempore arca Noe, unam ecclesiam praesigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noe videlicet, gubernatorem habet et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in propheta: „Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.“ Pro anima enim id est pro se ipso capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scl. ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. Haec est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed sorte provenit.
1787 Igitur ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius Petrus, Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: „Pasce oves meas“. Meas, inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commississe sibi intelligitur universas. Si ergo Graeci sive alii se dicant Petro ejusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in
1788 Joanne: unum ovile et unicum esse pastorem. In hac ejus potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur. . . Uterque ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et
1789 patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subjici potestate. . . . Spiritualem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecedere potestatem oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt. . . . Nam veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et judicare, si bona non fuerit. . . . Ergo si deviat terrena potestas, judicabitur a potestate spirituali; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiori; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit judicari. Testante Apostolo: „Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur.“