Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 433
Est autem haec auctoritas etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina, ore divino Petro data sibique suisque successoribus in ipso, quem confessus fuerit petra, firmata, dicente Domino ipsi Petro: „Quodcunque ligaveris etc.“ Quicunque igitur huic potestati 1790 a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum judicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis.
Philippus IV. Franciae rex hac bulla abusus est dicens, Papam potestatem directam super reges habere etiam in puris temporalibus, hac bulla definiri; quod Bonifacius nullo modo intendit, qui in consistorio hac de re habito expresse declaravit, falso impositum sibi esse „quod nos mandaveramus regi, quod recognosceret regnum a nobis. Quadraginta anni sunt, quod nos sumus experti in jure, et scimus quod duae sunt potestates ordinatae a Deo; quis ergo debet credere vel potest, quod tanta fatuitas, tanta insipientia sit vel fuerit in capite nostro? Dicimus, quod in nullo volumus usurpare jurisdictionem regis, et sic frater noster Portuensis dixit. Non potest negare rex seu quicunque alter fidelis, quin sit nobis subjectus ratione peccati.“ Cf. Du Puy, Histoire du différend etc. pag. 77.
CLV. Libellus a Benedicto XII. ad Armenos transmissus, quo errores 116 censura pontificia notantar.
1. (Armeni) condemnaverunt antiquos doctores Arme- 1791 norum . . ., eo quod dixerant, Spiritus Sanctus procedit a Filio sicut et a Patre . . . Si quandoque inveniatur in libris eorum positum, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, hanc processionem de temporali ad sanctificandam creaturam, et non de processione ejus aeterna, qua processit aeternaliter a Patre et Filio in esse personaliter (intelligendam dicunt).
3. Item quod reprobaverunt concilium Chalcedonense ex 1792 eo principaliter, quod in dicto concilio Chalcedonensi fuerat determinatum, quod in Domino Jesu Christo erant duae naturae, humana scilicet et divina, et unica persona subsistens in duabus naturis: et determinaverint (Armeni), quod sicut in Domino Jesu Christo erat unica persona, ita erat una natura scilicet divina, et una voluntas et una operatio.
4. Item quod Armeni dicunt, quod peccatum primorum 1793 parentum personale ipsorum tam grave fuit, quod omnes
532