Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 434

eorum filii ex semine eorum propagati usque ad Christi passionem merito dicti peccati personalis ipsorum damnati fuerunt et in inferno post mortem detrusi, non propter hoc, quod ipsi ex Adam aliquod peccatum originale contraxerint, cum dicant pueros nullum omnino habere originale peccatum, nec ante Christi passionem nec post; sed dicta damnatio ante Christi passionem eos sequebatur ratione gravitatis peccati personalis, quod commiserunt et Adam et Eva, transgrediendo divinum praeceptum eis datum: sed post Domini passionem, in qua peccatum primorum parentum deletum fuit, pueri, qui nascuntur ex filiis Adam, non sunt damnationi addicti, nec in inferno ratione dicti peccati sunt detrudendi, quia Christus totaliter peccatum primorum parentum delevit in sua passione.

1794 5. Item quod quidam magister vocatus Mechitariz de novo introduxit et docuit, quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore, et angelus etiam unus ab alio; quia cum anima humana rationalis existens, et angelus existens intellectualis naturae sint quaedam lumina spiritualia, ex se ipsis propagant alia lumina spiritualia.

1795 6. Item dicunt Armeni, quod animae puerorum, qui nascuntur ex christianis parentibus post Christi passionem, si moriantur antequam baptizentur, vadunt ad paradisum terrestrem, in quo fuit Adam ante peccatum; animae vero puerorum, qui nascuntur ex parentibus non christianis post Christi passionem et moriuntur sine baptismo, vadunt ad loca, ubi sunt animae parentum ipsorum.

1796 7. Item quod Armeni dicunt, quod animae hominum adultorum, qui mortui sunt vel morientur post Christi passionem, vadunt in aere vel in terra, quae est juxta paradisum terrestrem, vel alibi, ubi Deus ordinat ipsas manere usque ad diem judicii, sive sint Christiani sive non: nulla tamen anima ipsorum vadit ad infernum, vel paradisum coelestem vel terrestrem, usque ad dictum tempus judicii. . . . Post generale judicium animae adultorum ibunt ad loca, quae eis deputabuntur post dictum generale judicium.

1797 8. Item quod Armeni dicunt quod animae puerorum baptizatorum et animae multum perfectorum hominum post generale judicium intrabunt in regnum coelorum, ubi carebunt omni malo poenali huius vitae . . . non tamen videbunt Dei essentiam, quia nulla creatura eam videre potest: sed vide-