Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 435

bunt claritatem Dei, quae ab ejus essentia emanat, sicut lux solis emanat a sole et tamen non est sol.

9. Item de pueris non baptizatis et de non perfecte 1798 justis hominibus, qui scilicet non pervenerunt ad perfectionem apostolorum . . . Armeni dicunt, quod post generale judicium ibunt ad paradisum terrestrem et non coelestem, ubi carebunt omni molestia corporali et delectabuntur inter ligna paradisi . . . et ita perpetuo ibi manebunt, et in hoc consistit eorum beatitudo.

11. Item de multum malis hominibus, sicut sunt gene- 1799 raliter omnes infideles et christiani malam vitam ducentes, habent duas opiniones, quarum una est, quod tales post generale judicium, ponentur in oceanum, quod tunc erit igneum, et ibi graviter cruciabuntur per vermes. Cruciabuntur etiam ibi daemones, qui ibi cum eis erunt . . . et ita perpetuo ibi mali homines cruciabuntur. Alia vero opinio eorum dicit, quod post generale judicium nullus infernus erit, nec nunc est, nec fuit, postquam Christus ad inferos descendit et infernum totaliter destruxit, sed unusquisque peccator peccato, quod commisit, cruciabitur . . . et sic talia peccata dicuntur esse infernus, in quo peccatores post generale judicium cruciabuntur.

12. Item Armeni dicunt, quod homines mediocriter mali 1800 in judicio cum operibus suis ponentur in statera, et si plus ponderaverint eorum mala quam bona, tunc ponentur in oceanum secundum praedictam opinionem . . . et affligentur ibi secundum quod demeruerunt. Si vero plus ponderaverint eorum bona quam mala, tunc ponentur in ista terra, quae erit arboribus plena, non tamen ita delectabilis, sicut est paradisus terrestris. Si vero bona eorum et mala aequaliter ponderent, tum a precibus beatae Mariae et aliorum Sanctorum Deus ponet eos in ista terra, in qua nullum malum afflictivum patientur.

13. Item . . . quod dicunt, quod pueri (qui veniunt ad 1801 baptismum) nullum peccatum habent, sed sicut omnino innocentes, et omni peccato etiam originali immunes.

17. Item quod Armeni communiter tenent, quod in 1802 alio saeculo non est purgatorium animarum, quia, ut dicunt, si Christianus confiteatur peccata sua, omnia peccata ejus et poenae peccatorum ei dimittuntur. Nec etiam ipsi orant pro