Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 436

defunctis, ut eis in alio saeculo peccata dimittantur, sed generaliter orant pro omnibus mortuis, sicut pro B. Maria, Apostolis etc.

1803 18. Item quod Armeni credunt, quod Christus incarnatus fuit propter hominum salutem non pro eo, quod filii propagati ex Adam et Eva post peccatum eorum ex eis contrahant originale peccatum, a quo per Christi incarnationem et mortem solventur, cum nullum tale peccatum dicant esse in filiis Adae: sed dicunt quod Christus propter salutem hominum est passus, quia per suam passionem filii Adam, qui dictam passionem praecesserunt, fuerunt liberati ab inferno, in quo erant non ratione originalis peccati quod in eis esset, sed ratione gravitatis peccati personalis primorum parentum. Credunt etiam, quod Christus propter salutem puerorum, qui nati fuerunt post eius passionem, incarnatus fuit et passus, quia per suam passionem destruxit totaliter infernum. 1804 19. In tantum dicunt (Armeni), quod concupiscentia carnis est peccatum et maium, quod parentes etiam Christiani, quando matrimonialiter concumbunt, committunt peccatum ... quia actum matrimonialem dicunt esse peccatum et etiam matrimonium. 1805 20. Item quod Armeni credunt, quod aeternus Dei Filius in tempore sibi univit humanam naturam, sic tamen quod in ipsa unione humanae naturae ad Dei Filium humana natura conversa fuit in divinam eius naturam, sic quod post dictam unionem in Christo non esset nisi una natura, scilicet divina et non humana, sicut ipse est una persona. 1806 21. Cum dicta natura divina in Christo fuit passibilis et impassibilis, mortalis et immortalis, secundum quod Christo placebat; sic dicunt Christum fuisse passum et mortuum secundum divinam naturam. Credunt etiam quod in Domino Jesu Christo post unionem non fuit nisi unus intellectus, una voluntas et una operatio, scilicet divina et non humana. 1807 26. Item quod Armeni credunt, quod licet resurrectio a morte solum ad carnem pertineat, quae mortua fuerat, tamen in Christo, quia non erat nisi divina natura post unionem, ipsa secundum quod volebat, faciebat opera carnis et opera animae, quamvis in Christo nec caro esset nec anima post unionem.