Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 437
29. Item quod Armeni tenent, quod voluntati Christi 1808 subiecta erat divina natura, ut de ea faceret quod vellet, et ita, ut dicunt, quando voluit, divina eius natura mortalis fuit et etiam mortua et, quando voluit, facta fuit immortalis.
36. Item quod Armeni credunt quod solum apud ipsos est 1809 una Ecclesia catholica, quia, ut dicunt, apud eos sunt illa, quae faciunt esse unam sanctam Ecclesiam scilicet unus baptismus et unica fides Christi . . . Armeni, ut dicunt, habent verum baptismum, propter quod omnes venientes ad se de aliis ecclesiis rebaptizant, . . . quia baptismum datum in aliis ecclesiis non reputant esse verum baptismum.
40. Aliqui dicunt, quod episcopi et presbyteri Arme- 1810 norum nihil faciunt ad peccatorum remissionem nec principaliter nec ministerialiter, sed solus Deus peccata remittit: nec episcopi vel presbyteri adhibentur ad faciendam dictam peccatorum remissionem, nisi quia ipsi acceperunt potestatem loquendi a Deo et ideire, cum absolvunt, dicunt: Deus dimittat tibi etc.
42. Item dicunt, quod sola Christi passio sine omni alio 1811 Dei dono, etiam gratificante, sufficit ad peccatorum remissionem: nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans, vel iustificans, nec quod in sacramentis novae legis detur gratia gratificans.
48. Item Armeni dicunt, quod, si Armeni committant 1812 semel quodcunque crimen, quibusdam exceptis, ecclesia eorum potest absolvere eos, quantum ad culpam et poenam de dictis criminibus: sed si aliquis postea committeret iterum dicta crimina, absolvi non posset per eorum ecclesiam.
49. Item dicunt, si quis accipiat tertiam (uxorem), vel 1813 quartam et deinceps non potest absolvi per eorum ecclesiam, quia dicunt quod tale matrimonium fornicatio est.
51. Item quod Armeni dicunt, quod ista (aliqua) peccata 1814 sunt irremissibilia nec eorum ecclesia potest haec peccata remittere, quia Christus non dedit ecclesiae potestatem, quod talia peccata remittat.
52. Si quis commiserit talia peccata, non potest absolvi 1815 per ecclesiam, nisi prima vice, et si, postquam semel confessus fuerit et absolutus de aliquo peccato, de praedictis iterato committat dictum peccatum, prima absolutio non valet.