Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 438
1816 58. Item quod Armeni dicunt, quod ad hoc, quod sit baptismus verus, ista tria requiruntur scilicet chrisma, aqua et eucharistia; ita quod, si aliquis baptizaret in aqua dicendo: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et postea non inungeretur chrismate, non esset baptismus. Si etiam non daretur ei eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset. 1817 63. Item apud Armenos non datur sacramentum confirmationis et dicunt, quod illi, qui baptizati fuerunt per Philippum, non acceperant verum baptismum, quia Philippus solum erat diaconus, quia presbyter et episcopus solum possunt dare verum baptismum et ideo missi fuerunt duo Apostoli ad eos, ut verum baptismum et Spiritum sanctum acciperent. 1818 64. Catholicon minoris Armeniae dicit, quod sacramentum confirmationis nihil valet, et si valet aliquid, ipse dedit licentiam presbyteris suis, ut idem sacramentum conferant. 1819 65. Apud Armenos non est sacramentum confirmationis nec extremae unctionis. 1820 66. Armeni dicunt, quod per verba, (quae verba consecrationis sunt) non conficitur (sacramentum), nec ipsi conficere intendunt corpus et sanguinem Christi; sed per alia verba (invocatoria) confici corpus Christi et sanguinem. 1821 67. Armeni non dicunt, quod post verba consecrationis facta sit transsubstantiatio panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem, sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar vel similitudo aut figura veri corporis et sanguinis Domini: propter quod sacramentum Altaris non vocant corpus et sanguinem Domini, sed hostiam vel sacrificium vel communionem. 1822 68. Item dicunt, quod si presbyter vel episcopus ordinatus committat fornicationem, perdit potestatem conficiendi et ministrandi omnia sacramenta. 1823 70. Armeni non dicunt, quod sacramentum eucharistiae digne susceptum operetur in suscipiente peccatorum remissionem, vel poenarum debitarum peccato relaxationem, vel quod per ipsum detur gratia Dei vel etus augmentum: sed quia corpus Christi intrat in eius corpus et in ipsum convertitur, sicut alia alimenta convertuntur in alimentato.