Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 31
13. Tertio decimo loco positum est eos dicere, quod 110 omne corpus Scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit, quia illae duodecim virtutes, quae reformationem hominis interioris operantur, in horum vocabulis indicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi, ut in eam substantiam, de qua prodiit, reformetur ...
14. Sub quarto decimo vero capitulo de statu corporis 111 sentire dicuntur, quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quae ad exteriorem hominem pertineant, reperiri, ut in ipsis Scripturis inter divinam terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas; et aliud sit, quod sibi vindicent animae praesules, aliud, quod corporis conditores ... .“
15. 16. (De falsatis Scripturae codicibus et apocryphis 112 libris Priscillianistarum, de Dictinii scriptis perversis, quae omnia damnantur et prohibentur.)
XV. Concilii Hispaniarum et Lusitaniae plenarii, jussu Leonis papae Toleti a. 447. habiti, professio fidei et anathematismi contra Priscillianistas ad normam epistolae dogmaticae Leonis.
Credimus in unum verum Deum, Patrem omnipotentem 113 et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, unum Deum et unam esse divinae substantiae Trinitatem. Patrem autem non esse Filium ipsum, sed habere Filium, qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Filium Dei de Patris esse natura; Spiritum quoque esse Paracletum, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre Filioque procedens. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre Filioque procedens. Pater est, cujus vox haec audita est de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum. Paracletus est Spiritus, de quo Filius ait: Nisi ego abiero ad Patrem, Paracletus non veniet. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantia unitam, virtute et potestate et majestate indivisibilem, indifferentem. Praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus vel