Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 464

Praedestinatum nunquam posse esse membrum diaboli vel extra Ecclesiam, rejicitur: 523, 526, 688.

Deus non praedestinat quemquam ad malum et non operatur mala opera ut bona, sed permissive solum, non proprie et per se: 698, 709, 170, 284, 285, 279, 281, 441: et eo sensu Deus praescit, non praedestinat (positive) impiorum malitiam: 285, 296. Deus vult omnes homines salvos fieri: 281, 677, 1245, 1227, 1228, cf. 1245.

Christus pro omnibus mortuus est (affective): 282, 677; et hoc dicere non est Semipelagianum: 970; sed dicere Christum pro solis praedestinatis mortuum, est haereticum: 970, 1245, 1247, 1243, neque pro solis fidelibus mortuus est Christus: 1161. Quoad effectum vero dici potest, Christum non pro omnibus mortuum: 286, 287.

Deus non negat gratiam non praedestinatis: 282, 709.

Falsum est, extra Ecclesiam nullam dari gratiam, fidem esse primam gratiam: 282, 1242, 1244, 1162, 1385, 1504; non justificatis nullam dari gratiam, et remissionem peccatorum esse primam gratiam: 1243, 1384, 943, 944; eam solam esse gratiam, quae dat amorem: 1384.

Peccatores conversionis gratiam accipiunt: 375, 690.

Deus justificatos non deserit, nisi ab ipsis deseratur: 686, 689.

Rejicitur: mandata Dei impossibilia esse quibusdam: 169, 686, 710, 721, 966.

Deus recte petentibus dat gratiam, nec patitur nos tentari supra id, quod possumus: 855.

Falsum est, non dari gratiam nisi efficacem. Vide supra de gratia actuali.

Praescitum nunquam esse in Ecclesia neque potestatem aliquam habere rejicitur. Vide supra de Ecclesia. Orationem praesciti nullam valere, rejicitur: 502.

Quoad gloriam et damnationem.

Deus elegit secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam: 279.

Propositio: Quem Deus vult salvare, infallibiliter salvatur, rejicitur intellecta de voluntate absoluta, antecedente: 1227, 1228, 1245.

Damnatos Deus perituros praescivit, sed non, ut perirent, praedestinavit (antecedenter et positive) 170, 279.