Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 465

Praedestinatione (positiva) Deus ea tantum statuit, quae ipse vel gratuita misericordia vel justo judicio facturus est: 285.

Nec ex praejudicio ejus aliquis, sed ex merito propriae iniquitatis condemnatur: 284.

Quod quidam salvantur, salvantis est donum, quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum: 281.

Poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit (positive sed consequenter) aeternam. Poenam malum meritum eorum sequentem, uti Deus, qui omnia prospicit, praescivit et praedestinavit, quia justus est: 279, 285.

DE DIVERSA SALUTIS OECONOMIA.

Status legis naturae non eo sensu intelligendus, quasi homo propriis luminibus plane relictus fuisset, ut de sua caeca ratione diffilere disceret, et ex suis aberrationibus moveret se ad desiderandum auxilium superioris luminis; 1381. cf. 1162.

Vetus testamentum est bonum et opus unius Dei: 121, 600, 367, 386, 296.

Rejicitur doctrina Jansenistarum, Vetus testamentum non habuisse nisi legem, non gratiam: 1382, 1383, 1221—1223, et in Veteri lege non fuisse nisi timorem: 1278—1280.

Lex tamen ex se non justificabat: 159, 164, 675.

Legalia V. T., etsi usque ad evangelii promulgationem absque peccato observari potuerunt, tamen post promulgatum N. T., mortifera facta sunt: 877, 603.

Falsum est, decalogum non pertinere etiam ad Novum foedus; solam fidem esse praeceptam, caetera indifferentia: 711, 712, 719, 744; Christum esse redemptorem tantum, non legislatorem: 713.

DE SACRAMENTIS NOVAE LEGIS.

De Sacramentis in genere.

Sacramentum est symbolum rei sacrae et invisibilis gratiae forma visibilis: 757.

Sacramenta novae legis continent atque causant gratiam, quam significant; eam conferunt ex opere operato non ponentibus obicem: 590, 625, 731—733, 287, 370, 1811. Differunt a sacramentis V. L., quae tantum figurabant gratiam: 590, 727, 738. Non sunt mera signa ad distinguendos Christianos ab infidelibus: 731. Non instituta ad fidem tantum nutriendam: 730. Nec mera signa acceptae