Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 32

virtutis alicujus, quae Deus credatur. Hunc ergo Filium Dei, Deum natum a Patre ante omne omnino principium, sanctificasse uterum virginis Mariae, atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse, duabus dumtaxat naturis, id est, deitatis et carnis in unam convenientibus omnino personam, id est Dominum nostrum Jesum Christum. Nec imaginarium corpus aut phantasmatis alicujus in eo fuisse, sed solidum atque verum. Hunc et esuriisse et sitiisse et doluisse et flevisse et omnes corporis injurias pertulisse. Postremo a Judaeis crucifixum et sepultum, et tertia die resurrexisse. Conversatum postmodum cum discipulis suis: et quadragesima post resurrectionem die ad coelum ascendisse. Hunc Filium hominis etiam Filium Dei, et Filium Dei et hominis Filium appellamus. Resurrectionem vero futuram humanae credimus carnis, animam autem hominis non divinam esse substantiam, aut Dei parem, sed creaturam dicimus Dei voluntate creatam.

114 1. Si quis autem dixerit aut crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse, atque omnia ejus instrumenta, A. S. 115 2. Si quis dixerit atque crediderit, Deum Patrem eundem esse Filium vel Paracletum, A. S. 116 3. Si quis dixerit vel crediderit, Filium eundem esse Patrem vel Paracletum, A. S. 117 4. Si quis dixerit vel crediderit, Paracletum esse vel Patrem vel Filium, A. S. 118 5. Si quis dixerit vel crediderit, carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam, A. S. 119 6. Si quis dixerit vel crediderit, Christum innascibilem esse, A. S. 120 7. Si quis dixerit vel crediderit, deitatem Christi convertibilem esse vel passibilem, A. S. 121 8. Si quis dixerit vel crediderit, alterum Deum esse priscae Legis, alterum Evangeliorum, A. S. 122 9. Si quis dixerit vel crediderit, ab altero Deo mundum factum fuisse, et non ab eo, de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram, A. S. 123 10. Si quis dixerit vel crediderit, corpora humana non resurgere post mortem, A. S.