Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 38
163 140 „Post has omnes propheticas, evangelicas atque apostolicas scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, illud etiam intimandum putamus, quod quamvis universae per orbem catholicae diffusae Ecclesiae unus tellamus Christi sit, sancta tamen Romana ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquientis, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo Domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes, Romana ecclesia, non habens maculam, neque rugam, nec aliquid hujusmodi.“
XX. Formula ab Hormisda pontifice episcopis Orientis, qui schismatis Acaciani participes fuerant, praescripta.
Hae fidei regula ab omnibus Orientis episcopis subscripta est, ab imperatore Justiniano, patriarchisque Constantinopolitanis Epiphanio, Joanne et Menna, denique in VIII. synodo oecumenica act. 1. a Patribus graecis et latinis.
141 Prima salus est regulam rectae fidei custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri J. C. praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus etc. Haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in concilio Ephesino a b. Coelestino papa urbis Romae et ab viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite. Similiter anathematizantes et Eutychem et Dioscorum Alexandrinum in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos, quae secuta s. Concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit, detestamur