Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 39
et Timotheum parricidam, Aelurum cognomento, discipulum quoque illius et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum. Condemnamus etiam et anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab apostolica sede damnatum, eorum complicem et sequacem, vel qui in eorum communionis societate permanserint: quia Acacius quorum se communioni miscuit, ipsorum similem jure meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnamnus cum sequacibus suis et omnium suprascriptorum. Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papae universas, quas de Christiana religione conscripsit, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes ejus omnia constituta. Et ideo spero, ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et verax Christianae religionis et perfecta soliditas: promittens in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor. Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et tibi Hormisdae sancto et venerabili papae urbis Romae direxi.
XXI. Hormisdae et Joannis II. pontificum judicia de illa propositione: Unus de Trinitate passus est.
Monachi quidam Scythae Constantinopoli propositionem enunciaverunt: Unum de Trinitate passum esse. Quo factum, ut in Monophysiticae haereseos suspicionem venirent, et ad tuendam propriam orthodoxiam Romam ad Hormisdam pontificem proficiscerentur. Qui hac de re judicium non tulit, Scytharum tamen petulantiam aegre se ferre in epistola 70. ad Possessorem ostendit. Cum vero alii monachi, Acoemetae nempe Constantinopolitani, eandem propositionem pravo sensu impugnarent, Joannes II. epistolam Justiniani imperatoris, qua hos Nestorianae haereseos incusabat, approbavit et in altera ad senatores Constantinopolitanos directa sic hac de re decernit:
Justinianus imperator filius noster, ut ejus epistolae tenore cognovistis, de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse signavit, utrum unus ex Trinitate Christus et Deus noster dici possit: hoc est una de tribus personis Sanctae Trinitatis sancta persona. An Deus Christus carne pertulerit impassibili deitate. An proprie et veraciter mater Domini Dei nostri Christi Maria semper virgo debeat appellari. Probavimus in his catholicam imperatoris fidem et ita esse propheticis et apostolicis vel Patrum exemplis evidenter osten-