Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 40
dimas. Unum enim ex Sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus Sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam sive subsistentiam, quam graeci δπόστασιν dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus (Gen. 3, 22; I. Cor. 8, 6; Symbolum Nicaenum; Procli epistola ad orientales etc.); Deum vero carne passum his nihilominus roboremus exemplis (Deut. 28, 66; Joh. 14, 6; Zach. 12, 10; Act. 3, 15; 20, 28; I. Cor. 2, 8; Cyrilli anath. 12, Leo ad Flavianum etc.). Gloriosam vero Sanctam semper virginem Mariam proprie et veraciter Dei Genitricem matremque Dei Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte esse docemus. Proprie et veraciter et idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex Sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et ne Dominus Jesus per honorificentiam vel gratiam Dei nomen accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo ne phantasma aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex Virgine, sicut asseruit impius Eutyches.
XXII. Canones Concilii Arausicani II. a. 529. contra Semipelagianos confirmati a Bonifacio II.
144 Can. 1. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et: Nescitis, quoniam, cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis? Et: A quo quis superatur, ejus et servus addicitur.
145 Can. 2. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.