Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 41
Can. 3. Si quis per invocationem humanam gratiam Dei 146 dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Jsaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant.
Can. 4. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem 147 nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti: Praeparatur voluntas a domino, et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate.
Can. 5. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei 148 ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus, quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi, et illud: Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini, et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.
Can. 6. Si quis sine gratia Dei credentibus, volenti- 149 bus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec, ut obedientes et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: Quid habes, quod non accepisti? et: Gratia Dei sum id, quod sum.
Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, 150 quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expe-