Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. v

nisi: non esse Semipelagianum dicere, Christum pro omnibus mortuum esse et Christum non pro solis praedestinatis, proinde saltem pro quibusdam aliis mortuum esse: non quod verum non sit, Christum pro omnibus omnino crucifixum, sed vi damnationis aliud definitioni non subjacet, nisi quod damnatae praecise contradicit.

Multae etiam sunt propositiones, quae, si ad verba sola respicias, sensum sanum admittant, in sensu tamen auctoris, in quo damnantur, perversae sunt atque rejiciendae. Qui sensus igitur vel ex dogmatum historia vel ex systematis damnati nexu desumendus erit.

Expositiones canonum v. g. capitula Tridentini, parentheses, rationes additae ut plurimum non cadunt sub definitionem, maximae tamen sunt auctoritatis.

Denique hae sunt notae theologicae, quibus configi solent auctorum propositiones:

1) Haeretica, quae dogmati fidei opponitur, est illa, quae veritati ab Ecclesia expresse definitae, vel quae tam aperte et notorie ab Ecclesia docetur, ut nulla id tergiversatione negari possit, directe et immediate adversatur. Sunt etiam de fide propositiones (adeoque eorum negatio haeretica), quae conclusiones sunt ex duabus de fide, vel in ejusmodi propositionibus ut pars, correlatum etc. continentur.

2) Erronea est propositio, quae veritati opponitur, quae, licet non sit in se formaliter et immediate revelata, tamen ex uno fidei placito et altero naturaliter certo evidenter eruitur, adeoque mediate revelata est.

3) et 4) His proximo gradu accedit propositio haeresi vel errori proxima.

5) Temeraria est, quae vel contra communem theologorum doctrinam, vel sine ulla ratione profertur. Hanc denique sequitur

6) falsa.