The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia
by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924
p. 155
APPENDIX V
NERSES SHNORHALI
NERSES SHNORHALI (the Graceful) was born about 1100, and was elected Catholicos of Armenia 1165; died 1173. Because he made Rom. Claj, Ρωμαίων Κοῖλα, the seat of his patriarchal church, he is also known as Nerses Clajensis. The letter in which he refers to the Paulicians was written before 1165, but after he was already a bishop, to Ariuz, prince of the town of Thelkuran. It is devoted to the errors then current among the Armenian clergy and congregations in the province of Hamaj in Syrian Mesopotamia. I cite from Capelletti's Version, Venice, 1833.
Nersetis Claiensis Epistola I. :—
Praeterea audivimus, quod nonnulli ex fallentibus Sacerdotibus iterum excitant faetidam maledicti Sembatis Tontraghensis celatam immunditiam, in audientium ruinam, dicentes: 'Ecclesia non est illa, quae ab hominibus aedificata est, sed nos tantum: atque liber Rituale, et Canones, qui in eo continentur, Crucis et Ecclesiae benedictio, et alia, non sunt admittenda.'
Adversus eos sane, qui hoc similiaque dicunt, laboraverunt illius temporis Doctores, sapienterque scripserunt, eorumque falsitatem satis diluerunt: et qui Beati Ananiae Nareghensis doctoris librum adversus maledictum Sembatem legit, integram habet hisce blasphemiis responsionem. Breviter tamen acceleriter nos quoque pauca dicemus, ne ab erroneis eorum dictis rudes e populo decipiantur. (c.iv.)
De crucis autem benedictione istud intelligite. Sancti Apostoli, et Patres Apostolorum successores eumdem Spiritum habentes sic agebant: Quadrialatam Crucem ex quavis materia effectam coram locabant, atque impositis super eam manibus offerebant preces, prout Spiritus dabat eloqui illis iuxta temporis necessitatem; ut sensibilis illa materia spiritualem Dei virtutem exciperet; et post haec ad Orientem illam erigebant, ac fidelibus, ut eam adorarent, praecipiebant. Atque ex hisce Crucibus perquam maxima prodibant signa et virtutes; sicut in libris narratur.
Quum autem fidelibus imminutae sunt visibiles Spiritus gratiae, ob accipientium infirmam fidem; id pulcherrime ab eodem Spiritu moti excogitarunt, ut super extructam Crucem legant Sacerdotes spiritualium Prophetarum, et Apostolorum, et Evangelistarum verba ex ipsorum parte; atque offerant Sacerdotes scriptas postulationis preces, quasi per os illorum dicerentur; lavent (Crucem) aqua et