The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia

by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924

p. 156

vino ad similitudinem fontium, qui de latere in prima Cruce manarunt; atque Chrismate liniant in unctionem Spiritus sanctitatis; ut per Spiritus Sancti gratiam, et per intercessionem illorum, quorum verba super (eam) legunt, nominaque commemorant, eamdem divinam virtutem in illius Crucis figura inhabitet, sicuti prius in efformatis a Sanctis. Quo facto, Christus deinceps adorandus est in illa; non materia, sed Verbi Dei virtus, quam ab eo inseparabilem nos adorantes credimus. Qui eam vero absque huiusmodi benedictionibus adorant; materiam tantummodo, non Dei virtutem adorant. Etenim plures sunt figurae in Crucis formam effectae in coelo, et in terra, in insipientibus quoque animantibus, et super textile, et super variegatas picturas, quas adorandi mandatum non accepimus. Haud enim in ipsis divinae adsunt virtutes; et eum, qui creaturae adorationem tribuit, Sacri libri sub anathemate, paganorum instar, condemnarunt.

Si quis autem ex opponentibus contradixerit ob Chrismatis unctionem, utpote quae est superflua, et inconveniens: de hoc etiam dicamus, quod Chrisma prae se fert symbolum ac virtutem Spiritus Sancti. (c. v.)

Itaque, o tu Christifidelis, quotiescumque Crucem aspexeris, agnosce et crede, Christum super eam intueri sedentem; at quum oraveris ante illam, crede, Christum te alloqui, non autem, quae loqui nequit, materiam. Christus enim est, qui tuam excipit adorationem Cruci exhibitam; ipseque est, qui audit orationem oris tui, et implet petitionem cordis tui, quam postulas in fide. Et qui Crucem inhonorat vel blasphemat, Christum blasphemasse et inhonorasse, credat, minime vero visibilem materiam; atque ab eo expectet vel hic, vel in altero suo adventu cum illis, qui eum crucifixerunt, et cum infidelibus vindictae retributionem suscipere. (c. vi.)

Circa autem Ecclesiae benedictionem, de qua sicut ab oppositioribus audivimus, non esse opus dicitur, utpote quae a primis Patribus statuta non est, sed a novissimis, et penes tantum Armenios; quidquid de Crucis mysterio diximus et de Ecclesia intelligite. (c. vii.)

Quod autem dicunt: Index non est acceptabilis; quippe non ab antiquis Patribus, sed ultimis temporibus a quodam Mastotz scriptus ac statutus fuit; falsum est, haudquaquam verum. Quidquid enim in eo praecipitur, a priscis Patribus statutum est; nonnihil a nostris Illuminatoribus, nonnihil ab aliarum gentium Patriarchis; quorum cuiuslibet nomina initio uniuscuiusque Canonis sunt inscripta. Beatus autem Mastotz in unum librum Canones inter se divisos collegit; ideoque eius nomine ipsemet liber vocatur. Verum etiamsi ab eodem Sancto Mastotz fuissent universi dictati, quare non sunt acceptabiles? ... Vel damnum quod exinde est, ostendant; vel seipsos adversarios Christi eiusque legis declarent, a quibus omnis divina gratia, quae in Indice conscribitur, baptismi lavacrum, et sancta consecratio, et communio sancti Sacramenti vivifici, et Christiana sepultura auferatur.

Vos autem, o Dei populi, Nosterque in Christo rationalis Grex, recedite ab hisce lupis ovina pelle contectis; atque huiusmodi homines, qui divinis adversantur Sanctorum Patrum legibus, a Provincia vestra expellite; ne vos a vera traditione, atque ab Iesu Christi fide deficere faciant; neve diaboli zizania in divino veritatis verbi frumento seminent. (c. viii.)

Perhaps also the following passage from his Pastoral Epistle to the Armenian nation is aimed at the Paulicians. It is from ch. ix of that