The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia

by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924

p. 157

epistle, and addressed 'To the country-folk and poor people,' among whom Paulician propaganda was most active. For note that it regards some sectaries who, without being Mahomedans (here called Infideles), spurned the faith, especially baptism and the priest who baptized. These false teachers evidently taught those who had been baptized as infants that their baptism was null and void. It is as follows:—

Item ne faciatis linguas vestras instrumentum Satanae improbis amarisque blasphemiis, maxime quae animam potius, fontisque lavacrum ac baptizantem Sacerdotem, et vultum, et os contaminant; quia plus quam abnegationem et circumcisionem magnum est hoc peccatum. Infideles enim, qui fidem abnegare cogunt Christianum, non instigant, ut Deus contemnatur; qui vero fidem spernit, non spernit hominem sed Deum, quia fides cuiuscumque Deum adorantis est Deus ipse, et qui spernit baptisma ac Sacerdotem baptizantem, huiusmodi contemptus fit Spiritui Sancto, in ipso enim per fontem nascuntur baptizati; et qui hominis animam ac vultum contemnit, haec blasphemia ad Deum refertur, quia anima est a Deo afflata, et vultus est Dei imago, quemadmodum et os pariter Corpus excipit ac Sanguinem Christi. Nolite igitur contristare Spiritum Sanctum Dei, hisce foedis obscoenisque verbis, ne Spiritus Dei, qui in vobis per fontem habitavit, elongetur a vobis, et intret loco ipsius habitetque in cordibus vestris spiritus Satanae.

Nerses also glances at the Paulicians in his Libellus Confessionis fidei Ecclesiae Armenae, written, 1165, at the request of Alexius, the chief Duke of the Imperial Army, and son-in-law of the Emperor Manuel. The passage is this:—

Dictumerat in epistola etiam circa Sanctorum imagines, quasi Armeni eas omnino non admittant; atque in hac parte, quae sit veritas, manifeste exponamus. Ex repugnantia, quae est inter utramque nationem plura mala Diabolus seminavit; sicut etiam apud nonnullos, e rudi nostro populo, aversionem a Sanctis imaginibus. Huiusmodi tamen homines vituperantur a Nobis; immo eos, qui blasphemare praesumunt, anathemate percutimus. Nos enim, qui regendi gradum tenemus, accipimus et adoramus imagines Salvatoris nostri incarnati; honore prosequimur et Sanctorum imagines; juxta uniuscuiusque ordinem; eas quoque in Ecclesiis nostris et super Sacrificii vestes pingimus; ignorantes autem et insipientes e nostris, qui easdem non excipiunt, reprehendimus et castigamus.

And in his Responsio ad Epistolam Manuelis, § vii, p. 226, he again glances at the Paulicians, who are the ignorantes quidam e nostris. The passage is as follows:—

Item et quoad Salvatoris eiusque Sanctorum imaginem ab ignorantibus quibusdam e nostris aversio ostenditur; Vosque inde scandalizamini, ceu legem universae Genti a Nobis impositam arbitrantes. Verum Nos, quique iuxta Nos sunt, ita habemus et praedicamus, quemadmodum videntes Crucem, quae Deum sustinuit, haud materiae visibili, sed invisibili Deo in ipsa posito adorationem exhibemus; ita de Salvatoris imagine, haud materiam et colores, sed Christum, qui invisibilis Dei Patris imago est, per ipsam adoramus. Imagines vero Sanctorum colimus et glorificamus, eos habendo advocatos mediatoresque coram Deo.