Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 84

zatae fuerint, siquidem sub hoc conceptu tantum solet in eos ferri attentio peccantis. Ratio horum omnium est, quia probabiliter malitia scandali indirecti non induit diversas species pro diversitate peccatorum, quorum datur ansa seu occasio, sed solam malitiam contra caritatem proximi; scandalum autem directum praeter malitiam contra caritatem omnes species malitiae induit, quas habet peccatum, ad quod fit seductio.

Ceterum scandalum in re turpi datum eo peius est, quia facillime evadit etiam scandalum acceptum atque ab aliis in alios derivatur.* Sic enim inclinatio in venerea excitatur et augetur et pessimum malarum cogitationum semen ingeritur, quod postea aut naturaliter aut a daemone excitatum etiam post multos annos tentationes causat et ruinas; sicut semen lolii agris insitum, etsi non statim, alio tamen tempore oritur et bonas segetes supprimit agrisque graviter nocet. Unde turpia loquentes graviter sunt dehortandi: «Vae homini illi, per quem scandalum venit» (Mt 18, 7). Dabis rationem de animabus, quae per te in ruinam et forte in aeternam infelicitatem ducentur. Tot peccata committis, quot personis malum exemplum et scandalum praebes. Et quid, si fuerint innocentes, qui sibi a malo cavere nondum satis norunt, qui adhuc pietatis erant tenerae et in utramque partem admodum flexiles? Si dicat: Erant coniugati, responde: His si sis causa ruinae, haec gravior erit. Si dicat: Non sum ipse locutus, risi tamen ad verba turpia, interroga: An cum delectatione venerea vel de rebus venereis? in risum prorupisti citra plenam deliberationem ex naturali quasi impetu, an risum voluntarie continuasti, verbis attendisti? Ridentes ad turpia movent alios, ut audacius et diutius turpiloquia protrahant. *Ridentes igitur a gravi peccato excusari possunt, si sine delectatione venerea et approbatione harum rerum subrident ex quadam levitate vel ex quodam rubore et respectu humano, in iis tamen circumstantiis, ut nullo modo sermones turpes ex eo promoveantur seu protrahantur. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 1034. Serio tamen monendi sunt, ut potius ab omni communicatione et