Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 83

periculum consensus venerei raro abest, nisi cogitatio sit languida, quae suo tepido modo et obiter advertente ad obiectum venereum parum commoveat. His non obstat sententia communis, in materia venerea non dari parvitatem materiae, quia id intelligitur de delectatione venerea vel directe in se vel indirecte in sua causa per se efficaci volita aut acceptata.

72. Resp. V. Si poenitens se accuset de verbis turpibus, explicare debet suam intentionem vel effectum, modumque proferendi et personas coram quibus; nam I. si quis ex petulantia, levitate vel rusticitate sine affectu venereo citra discursum cum aliis vel ex praecipitantia illa proferat, ut faciunt quandoque moribus parum exculti, per se loquendo est veniale peccatum tantum. 2. Si autem proferantur cum affectu venereo, constat ex dictis mortaliter peccari a solutis. 3. Si proferantur animo alium inducendi ad turpem actum, v. gr. concubitum, exponenda est eius conditio. 4. Si verba fuerint valde turpia aut discursus turpis cum aliis, explicandum est, quot et quales fuerint personae, coram vel cum quibus discursus sit habitus, quia in hoc casu praesens periculum est scandali et ruinae vel praesentis vel futurae tum in propria persona tum in aliis. *Applica huc ea quae notata habes ad n. 60. Nimirum illa interrogatio, coram quibus sermo de re turpi factus sit, non raro manifestum reddit, utrum sermones illi fuerint ratione scandali peccatum grave necne. Difficilius enim grave scandalum patiuntur coniugati, coram quibus de ea re fit sermo, nisi sermones sint valde obscoeni; verum si ita est, etiam gravius est scandalum; longe facilius scandalum adest coram solutis, immo per discursum de re turpi dari iis scandalum semper praesumi debet. — Quodsi de scandalo gravi constiterit, pro integritate confessionis necesse non est declaretur accuratius qualitas personarum, quibus scandalum sit datum, nisi fuerit scandalum directum seu intentio seducendi. Similiter dic de numero accuratiore; in scandalo enim indirecto generatim sufficit indicasse numerum in confuso seu pluralitatem personarum, quae scandali-