Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 90

quatenus hoc ipsum facit se bono carere. Si autem dolet, non quod alteri bonum adveniat, sed quod non potius vel aeque sibi obveniat, est aemulatio licita, estque saepe talis dolor in concurrentibus ad beneficium obtinendum, in discipulis scribentibus pro primatu. Hic dolor est saepe sine peccato; sicut enim mercatori licet emptores ad se citra fraudem attrahere, de venientibus ad se gaudere, ita licet dolere, quod non ad se potius quam ad alium veniant. Idem est in aliis exemplis. Putat quoque Tamburini (In Decalogum l. 5, c. 1, § 3, n. 37) non esse invidiam, si quis doleat de alterius bono, in quantum est vere imminuens excellentiae suae, eo quod possit dolere licite de imminutione illa, ergo etiam de causa qua tali, eumque sic dolere non de proximi bono secundum se, sed quatenus suum malum est. Verum non apparet causa iusta doloris. Si enim per bonum alteri adveniens mihi bonum nullum subtrahitur, sed solum iam illi evado inaequalis, non ideo minor sum quam antea; sic si civis unus elevatur ad magistratum, non fit per hoc minor civis alter; si unus ditescit, alter sua retinens non fit pauperior. Unde cum alter alterum tamquam sibi in Christo fratrem respicere debeat, gaudendum potius est. Hinc

78. Resp. IV. Si poenitens se accusat de invidia, distinguendi sunt hi affectus, qui a plerisque confunduntur, et interrogandus est, in quo affectu putet sitam fuisse suam invidiam. Et idem est, si se accuset, quod habuerit odium proximi et gaudium de ipsius malo vel inefficax illius desiderium. Est enim odium duplex, alterum personae, quod odium inimicitiae dicitur, quo quis ex displicentia personae vult ipsi malum, quia malum ipsi est, apprehendens id tamquam aliquid sibi bonum. Et hoc est semper peccatum, grave vel leve pro diversa materia. Differt ab indivia, quia tendit in malum ut malum; invidia autem in bonum ut imminuens propriae excellentiae. Alterum est odium non personae, sed qualitatis in ea repertae, diciturque odium abominationis, quo quis aversatur personam proximi non secundum se, sed se-