Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 91

cundum aliquid ipsi adiacens, quatenus id communitati, sibi vel alteri malum est; v. gr. si oderim alterum, seu potius malum ipsi velim, quia mihi molestus, contrarius est, quia magnae auctoritatis est mihi noxiae. Hoc odium cum non tendat in personam, sed in qualitatem, potest esse licitum, si servetur ordo caritatis; illicitum vero est, si is violetur. Violatur autem ordo caritatis, si maius malum volumus, ut minus evitetur.

79. Unde 1. illicite optas mortem proximo, ut evites damnum particulare temporale. 2. Illicite optas tibi mortem, ut libereris tussi, modico dolore capitis. 3. Illicite gaudet filius de morte patris aut eam optat ob pinguem hereditatem ipsi obventuram, quia bonum minus praefertur maiori. 4. Licite pater optat filio mortem nunc in statu gratiae exsistenti, quem certo praevidet evasurum esse improbum. 5. Licite opto potius mortem persecutori Ecclesiae, quam ut vincat et praevaleat, quia bonum spirituale temporali, publicum privato praevalet. 6. Licite alteri opto mortem, a quo certo praevideo aliter me iniuste occisum iri. 7. Licite opto mortem mihi, praevidens alias me grave malum animae esse passurum. 8. Licite potest quis sibi optare mortem, ne ultra Deum offendat, ne tam diu retardetur a beatitudine, ut evitet miseriam morte amariorem, v. gr. perpetuum carcerem, spoliationem omnium bonorum. Licet videlicet haec optare, per se loquendo, quando malum vitandum est praeponderans, saltem si servetur ordo caritatis etiam inter personas, qui exigit, ut diligam magis eos, qui mihi magis coniuncti sunt. Ratio horum est, quia sic non optatur malum ut malum, sed quatenus impedit maius malum. Et hoc ipsum evenire potest in tristitia de alterius bono. Possum enim de eadem re sub diversa ratione tristari et gaudere licite; sic filius potest dolere de morte patris quatenus ipsi mala est, et de illa gaudere quatenus intelligit eam immissam a Deo esse in salutem eius. Sic et tristari voluit Christus de morte sua imminente quatenus erat malum naturae, et tamen gaudens