Neo-Confessarius
p. 92
eam sustinuit confusione contempta, eamque voluit quatenus erat a voluntate Patris in redemptionem nostram.
Ad haec contingit, ut, qui ab alio iniuriam passus est, longo tempore sentiat displicentiam et aversionem. Haec per orationem quidem et obsequia caritatis vincenda est; quamdiu tamen involuntaria est, non est peccatum; si voluntaria sit, inquirendum, utrum laesus laedenti optaverit mala an voluerit inferre.
Remedia contra invidiam.
80. 1. Petere a Deo sincere proximi caritatem. 2. Gaudere de bono proximi tamquam de proprio, qui frater est, et gloria eius in coelis erit pars gloriae tuae. 3. Gratificari illi, contra quem invidia pulsaris; orare pro eius bono; gratias Deo agere pro beneficiis ipsi tamquam tibi collatis. 4. Mundana vilipendere; se omnibus indignum reputare, proximum autem donis Dei digniorem. 5. Num, quia invides, bono illo caret proximus, aut tu plus habes? Habesne minus, quia per amorem proximi eius bonum facis tibi commune et thesaurum mereris in coelo, quem invidendo perdes? 6. Invidia facit diabolo te similem, quia ut ille Deo gloriam invides, quae ex proximi bono provenit; ex eo enim elucet Dei bonitas, sapientia, clementia, misericordia. 7. Invidus est tortor sui sine fructu et magno cum damno. Tandem debebit proximo bene velle, aut salvus non erit. Cur non modo? 8. Christus quanto amore quaesivit salutem nostram, et tu bono proximum velles esse privatum? etc.
QUAESTIO V.
Quid de gula et ebrietate observandum.
81. Resp. I. Gula est inordinatus appetitus et usus cibi et potus. Inordinatio fit quinque modis. 1. Si fit excessus in quantitate: plus sumendo quam conveniat. 2. Si in quali-
S. Thom. 2, 2, q. 148 et 150.*