Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 93

tate: appetendo victum nimis lautum vel nimis studiose conditum vel praeparatum quam conveniat. 3. Si in modo sumendi, ut si edatur nimis ardenter, nimis propere vel voraciter.

4. Si in tempore committitur excessus, ut si saepius quam oportet aut extra tempus sine rationabili causa cibus sumatur.

5. Si contra finem, ut si sumatur tantum voluptatis causa; nam Innocentius XI damnavit hanc propositionem: «Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui.» Ad quod intelligendum

82. Nota primo. «Ad satietatem comedere» significare potest tantum comedere, quantum requiritur, ut satisfiat fami, et hoc peccatum non est. Potest quoque significare plus comedere, quam requirit sustentatio naturae vel convenit. Et in hoc est inordinatio, quia cibus et potus tantum ad naturae sustentationem et convenientiam est ordinatus. Non est autem eadem quantitas conveniens omnibus nec eadem uni constanter; sed debet esse accommodata necessitati, infirmitati, utilitati, personae, tempori et loco; idem est de qualitate, quae accommodari debet simul statui, conditioni, facultati, personae, ne fiat excessus.

83. Nota secundo. Si quis comedat propter voluptatem, in ea plane sistendo, id quod ethicis et theologis est voluptate frui, peccat; quia pervertit ordinem naturae, ordinando non medium ad finem, sed finem ad medium; Deus enim usui cibi et potus annexuit voluptatem, ut ad eorum usum alliceremur. Si autem voluptas, quae est in usu cibi et potus, referatur ad honestum finem, v. gr. sustentationem naturae , quod est voluptate uti, non peccatur, quia in eum finem usui cibi et potus Deus voluit inesse voluptatem; unde talis non comedit et bibit propter solam voluptatem, sed propter sustentationem, ad quam voluptatem refert. Is vero propter

Sed etiam moderata recreatio, exhilaratio, socialitas videntur fines esse honesti, quod magis etiam valet in nobiliore delectatione auditus et visus.*