Neo-Confessarius
p. 94
solam voluptatem comedit eaque fruitur, qui in ea sistit velut fine intento, quod censetur facere is, qui comedit et bibit nimium vel quod nec necessarium nec utile est ad sustentationem vitae; sed ad eam saltem virtualiter ipsa re refertur, si ad eam utile sit. Idem est de aliis oblectamentis sensuum, quia, ut docet S. Thomas (2, 2, q. 141, a. 6), regula omnium delectabilium in hac vita est vitae aliqua necessitas aut utilitas vel convenientia; unde olfacere florem ad confortandum caput aliumve finem utilem culpa vacat; non vero, si fiat solius voluptatis causa. Idem est de auditione musicae etc. *Observa, quaeso, quae modo dicta sunt in nota I paginae 93.*
84. Resp. II. Excessus in cibo (qui opponitur abstinentiae, quae est virtus moderans secundum praescriptum rationis appetitum, usum, voluptatem in cibo) est, per se loquendo, peccatum tantum veniale; idem est de excessu in potu (qui opponitur sobrietati, quae virtus est ex praescripto rationis moderans appetitum, usum, voluptatem in potu) , nisi tamen excedatur usque ad privationem usus rationis. Ratio est, quia sunt actiones circa res indifferentes honeste appetibiles. Dixi: per se loquendo, quia per accidens peccari potest mortaliter: I. si quis immoderato usu illorum graviter laedat valetudinem, v. gr. podagram contrahendo aut alium defectum gravem; quia homo non est dominus sui corporis, sed administrator tantum et custos. Unde ageret non tantum contra caritatem propriam, ex qua iuxta Lessium et alios non minus sibi quam alteri tenetur non nocere in naturalibus, sed etiam contra ius Dei. 2. Si ad officium, ad quod sub gravi tenetur, se ineptum reddat. 3. Si excitet se et revomat cibum vel potum, ut ad serviendum voluptati iterum comedat vel bibat. Hoc enim est plus quam bestiale hominemque christianum valde dedecet. Idem dicunt aliqui de eo, qui se ita cibo vel potu ingurgitat, ut debeat vomere. At alii hunc, alii
S. Thom. 2, 2, q. 149.
De iustitia et iure 1. 2, cap. 9, dub. 6.