Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 95

utrumque per se a mortali excusant. 4. Si reddat se imparem solvendis debitis, sustentandae, ut debet, familiae aut liberis in statu convenienti collocandis. 5. Si ponat, saltem interpretative, finem ultimum in illa voluptate, scilicet si ob illam paratus sit Deum graviter offendere aut coelo vellet renuntiare, si ea frui semper posset, iuxta illud Phil 3, 19: «Quorum deus venter est.» 6. Si excessu suo det grave scandalum vel gravis peccati probabili periculo se exponat. 85. Resp. III. Praecipui gulae excessus magis ordinarii sunt comessatio et inebriatio seu ebrietas active sumpta. Comessatio est inordinatus usus cibi vel victus in conviviis intempestivis; comessari enim dicitur, qui indulget illis v. gr. mane, a prandio, post cenam. Dicitur etiam crapula et sumitur pro frequentata potatione et voratione. Ebrietas est excessus in potu usque ad violentam perturbationem vel privationem rationis. Dividitur in imperfectam et perfectam. Imperfecta est excessus in potu usque ad perturbationem rationis aliquam, salvo adhuc eius usu aut potentia proxima utendi, quantum sufficit ad agendum moraliter. Haec potentia adhuc adesse potest, etsi phantasia sit nonnihil turbata, lingua titubet, pedes vacillent, oculi videant res duplicatas vel domus videatur gyrari, ideoque nondum censetur adesse plena ebrietas, modo homo adhuc possit discernere inter bonum et malum morale; ita Stog cum communi. Ebrietas perfecta est excessus in potu usque ad violentam privationem rationis eiusque potestatis proximae. Theologi complures dividunt ebrietatem perfectam in formalem et quasi materialem; formalem dicunt excessum in potu voluptatis causa usque ad privationem rationis; materialem vero excessum in potu sine iusta causa factam usque ad privationem rationis. Primam formalem vocant, quia, sicut sobrietas est virtus moderativa voluptatis in potu, ita ebrietas moveri debet voluptate illi opposita. Alii censent sobrietati opponi ebrieta-

Tribunal poenitentiae l. 1, p. 3, q. 3, a. 3, § 3, n. 519.