Neo-Confessarius
p. 96
tem per potum, etsi non fiat voluptatis causa; ut si amicus amici gratia, etiam cum molestia, bibat usque ad privationem rationis; aut si duo cum nausea bibendo contendant usque ad privationem rationis; quia ad sobrietatem videtur spectare etiam talem usum potus moderari. Aliqui denique ebrietatem etiam vocant omnem excessum in potu inebriante, etiam citra rationis perturbationem, et comessationem nominant omnem excessum in cibo; sed haec impropria locutio est; qui enim sic excedit, tam parum ebrius dici potest quam qui refrigerationis gratia excedat in potu aquae.
86. Resp. IV. Ebrietas vel inebriatio imperfecta culpam venialem per se non excedit; quia grave malum non est parum per excessum in potu turbare rationem, salvo eius usu circa bonum et malum morale. Ebrietas autem formalis perfecta est peccatum letale, saltem si diu privet usu rationis. Rationes sunt: 1. quia est gravis deordinatio et deformitas potentia proxima ad usum rationis, qua homo supra bruta est elevatus, sine iusta causa, praesertim voluptatis gratia, se violenter privare et ita ineptum se reddere ad agenda humano modo ea, quae ad virtutem, officium, necessitatem animae et corporis pertinent, sicque deformare imaginem Dei et ad brutorum conditionem deicere. 2. Nemo est dominus suae rationis, sed administrator tantum et usufructuarius; ergo, sicut mortale peccatum est sine iusta causa sibi manum abscindere, quia nemo est dominus sui corporis, ita mortale erit voluptatis gratia aut sine iusta causa se privare usu rationis et potentia eius proxima, utpote quae sit magnum hominis bonum eumque a brutis discernat. 3. Mortale peccatum est contra caritatem propriam in naturalibus se pri-
Rationes, quae ab auctore afferuntur, evincunt grave peccatum non in sola formali ebrietate seu voluptatis causa facta inveniri, sed in qualibet ebrietate, etiam quae n. 85 dicta est materialis, sine iusta causa facta. Quis enim dubitat de mortali peccato v. gr. eius, qui cum altero contendat de largiore haustu atque sponsionem ineat, etsi bibat cum nausea? Neque tamen formalem committit ebrietatem, si explicationem auctoris sumimus, sed materialem.*