Neo-Confessarius
p. 97
vare magno bono, ergo etiam privare se violenter usu rationis eiusque potentia proxima. Unde, qui se potu voluptatis causa inebriat, peccat contra caritatem et sobrietatem: contra caritatem quidem, quia privat se magno bono in naturalibus sine iusta causa; contra sobrietatem autem, quia se tali modo illo bono privat. Nec obstat, quod liceat per somnum se usu rationis privare, tum quia haec privatio violenta non est nec naturae repugnans, sed conveniens, instituta ab auctore naturae ad restaurandas vires et spiritus animales; tum quia per somnum potentia utendi ratione non ita tollitur, ut homo usum rationis statim post somnum recuperare non possit; atque ita semper potest expeditus fieri ad agendum humano modo, id quod non potest ebrius. Dixi: «saltem si diu privet usu rationis», quia Tanner, Fagundez, Gobat apud Lacroix l. 5, n. 317, universaliter loquendo, docent ebrietatem nullam esse mortalem, nisi privet diu usu et potentia rationis. Sic nemo damnat mortalis peccati eum, qui subita ira aut circumversando se redditur rationis impos per spatium unius Pater et Ave. Longum tempus Lacroix videtur esse hora. Nec obstat, inquit, usum rationis esse magnum bonum; nam multa bona in ordine superiore secundum se magna censentur in certis circumstantiis absolute exigua. Videri de hoc potest Lugo, De iure et iustitia d. 14, n. 24. At haec non videtur ullius momenti esse quoad ebrietatem per potum inductam, quia haec non facile depellitur, nisi quis medium haberet, quo statim pellere posset.
Porro signa plenae ebrietatis sunt: 1. Si quis ita perturbavit usum rationis, ut inter bonum et malum amplius discernere non possit. 2. Si quis postridie non meminit, quid dixerit, egerit, quomodo domum redierit etc. 3. Si ea fecit, quae numquam integra mente solet facere, v. gr. si turpia vel absurda locutus sit, cum alias sit pudicus et prudens; si iuraverit, blasphemaverit, vel familiam perturbaverit, cum
L. c.
REUTER-LEHMKUHL, Neo-confessarius.